Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 283, S. 297
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 283, S. 297
In Dei nomine. Ego Wicram trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli pro anime mee remedio çternaque retributione quicquid in Forrinmarca1 visus sum habere, tam domibus et edificiis, quam campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobi- libus seu inmobilibus, cultis vel incultas, ad prefatum volo esse traditum coenobium ad possi- dendum in evum; ea scilicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam tempusque vite mee habeam et annis singulis in censuma) sex denarios persolvam. Si vero uxor mea Ospirin me super- vixerit, memoratas res in eundem habeat censum. Post amborum vero obitum memoratç res supradicto monasterio restituantur perpetim possidende absque ullius contradictione. Si quis vero, quod fieri non credo, contra hanc traditionis cartulam venire aut eam infrangere tempt- averit, millo hoc ingenio perficere valeat et pro inchoatu suo socianti fisco auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat, sed nihilhominus presens traditio hec perennis tempo- ribus suiim obtineat vigorem stipulatione subnexa. Actum in Forren1 publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum Wicrammi, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Adalunc. fLantpret. fDancho. fEbroni. f Nandger. f Engilhart. fUodal
35
274 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840.
hart. fLiutger. f Ratine. f Thiodolt. f Theothart. f Uto. fAnthad. fLuto. fIcho. fWitpold.
Ego itaque Heribold inmerens ypodiaconus rogatus auno XII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi. Notavi diem lunis, X kal. novembr., sub Disone comite.
a) Genau „in inceusum*.
Urk. St. Galleo II. 67. — Abdruck: Cod. Trad. 162 n. 277. Neugart I. 188. 1 Pfohren, Bezirksamt Donaueschingen, Grossh. Baden. Ueber die Schrift s. Urk. 286.
Das Datum stimmt genau auf die Epoche vom 28. Januar 814.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 283, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/8cd0ef65-fd6b-4a42-88e4-3ac7481d10f5/charter>, accessed at 2025-01-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success