Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 367, S. 379
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 367, S. 379
Inter quos caritas inlibata permanserit, pars parti beneficia oportuna prestantur, nihil sibi de rebus propriis censuit minuendo, quod e contra recipit in augmentum; ideo necesse est propter futura tempora jurgia subicienda scripture vinculo conligare. Nunc vero in Dei nomine pl'urimis incognitum non est, qualiter Patacho bone memoric quondam presbiter omnem rem suam, quam habuit in loco Patahinwilare1 nuncupato, Deo etsancto Galloni seu rectoribus ejusdem monasterii tradidit atque delegavit pro remedio anime sue quicquid illo die in predicto wilare habere visus fuit jure hereditatis et nepoti suo Albericho in cen sum proservire concessit in duos solidos. Igitur ego Patacho et Sigibret conplacuit atque convenit nos cum viro venerabili Bernwigo abbate atque cum advocato suo Podalolto necnon cum cuneta congregatione, ut prefatam rem in illa wilare, quam patruus noster ad predictum monasterium tradidit, hoc sunt hobe duç de arabili terra et octo in silva, quia nobis oportunum et aptum esse videbatur, per concambium çquali mensura cum nostro proprio in aliis locis illis bene aptis et oportunis ab eodem monasterio in jus proprietarium reciperemus,
356 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840. — Ludwig der Deutsche 833(840)—876.
quod ita et fecimus. Illud vero, quod nos donamus in concambium, est situm in pago Argun- goge in villa Apfulhouva,* sicut ibidem visi sumus babere, id sunt hobae II cum edificiis diversis, campis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, et in alio loco contra Diodaldum et Ruadcozzum de estimata silva hobe duç et dimidiam et ad Leimouvo8 silvam unam habentem hobas V et in Oberindorf4 ad sublementum hobe decime jurnales X de arabili terra mensurat^. Modo fiunt in summa, quod nos ad monasterium donamus in con- cambium, sicut probatissimi et fidelissimi viri nostris et vestris partibus estimaverunt, inter arabili terra et silvis incultis hobe decem aequaliter, sicut a vobis accepimus; ea scilicet ratione, ut quicquid ad Apfulhouva* vobis donavimus et contra Diodoldum et Ruadcoz zum illam silvam nepus noster Alb er i cus presbiter cum eodem censu sicut de predfcto Patechinwilare1 fecit, quam nos adquisivimus per concambium, cum duobus solidis pro- serviat, in qualecumque pretio potuerit, tempus vite suç. Et post ejus discessum res predicte ad monasterium revertantur perpetualiter possidendum. Insuper etiam ad honorem domni abba- tis et reverenda fratrum superdonamus vobis extra concambio ad Argunam5 jurnales XIII et de pratis ad Apfulhouvo* ad XII carradas et silvam pertinentem ad eisdem hobis, et tamen Albericus presbiter eandem pratam et silvam sub eodem predicto censo proserviat. Cetera omnia in vestra potestate permaneant in perpetuum. Si quis hanc cartulam concam- biationis utrique parte inrumpere temptaverit, primum iram Dei incurrat et rem, quam accepit, amittat, et nihilominus presens cartula concambii firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa. Actum in ipso Patechinwilare1 publice, presentibus quorum hic signa continentur. Signum Patachonis presbiteri et fratris sui Sigiberti, qui hanc cartam concambii fieri et firmare rogaverunt. sig. Reginhad. fPiricho. f Selbo. fDiotheri. f Volcherat. fPodalolt. fCundbret. f Wolfbert. fDiotini. fPruninc. fFolhhart. f Walto. fEolunc. fTougolf. fRathelm. fMeginbret. fRatpreth. fEngilhart. f Wigerat. f Engilbold. f Folholt. fPejo. f Perahtram. fEckihart. fPalderih. Ruadpreth. f Heriger. -j-Waldmar. fHunbert. fFrumiger. fCundhart. Ego itaque Watto dia- conus anno XXVII regnante Hludowico imperatore, XI kal. nov., die mercurii, indictione III scripsi et subscripsi, sub Choanrato comite.
Urk. St. Gallen II. 158. — Abdruck: Cod. Trad. 216 n. 369. Neugart I. 241. Wirtbg. Urkundenbuch I. 119.
1 Nach Stälin I. 300 Bettenweiler, Oberamt Tettnang oder Oberamt Ravensburg, Kgrch. Wirtemberg. * Apflau, Ober amt Tettnang, Kgrch. Wirtemberg. 3 Laimnau, ebendaselbst. 4 Oberdorf, ebendaselbst. 5 Langenargen, ebendaselbst.
Original des Watto; s. Urk. 308.
Datum. Die Kaiserjahre passen nur, wenn sie von 813 an gerechnet werden. Die Indiction III begann mit dem 24. September 839 und stimmt daher genau.
Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840. — Ludwig der Deutsche 833 (840)—876. 357
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 367, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/b129e826-0060-4145-83c4-05c2a1af77a4/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success