Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXXII. , S. 248
LXXXII.
NOTHHELM, 734—737.
Gloriosissimus Mercensium rex Aethelred, cum comite suo, subregulo Huuicciorum Oshero, rogatus ab eo, terram . xx . cassatorum iuxta fluuium, cui
CHARTAE ANGLOSAXON1CAE. !)!)
uocabulum est Tillath, duabus sanctimonialibus, Dun- nan uidelicet et eius filiae Bucgan, ad construendum in ea monasterium, in ius ecclesiasticum sub libera potes- tate, pro uenia facinorum suorum condonauit, propriae- que manus subscriptione hanc eorum donationem fir- mauit. Praefata autem dei famula Dunne, constructum in praedicto agello monasterium, cum agris suis necnon et cartulamdescriptionis agri,cui tunc sola ipsapraeerat, filiae, nimirum filiae suae, in possessionem, ad dominum migratura largita est. Sed quia haec in paruula adhuc aetate erat posita, cartulam conscripti agri, necnon et omnem monasterii procurationem, quoad usque illa ad maturiorem peruenisset aetatem, matri illius maritatae conseruandam iniunxit. Quae cum cartulam reddi poposcisset, illa reddere nolens, furtu hanc sublatam respondit. Quo tandem omni negotio ad sanctam sacerdotalis concilii synodum perlato, decreuit omne uenerabile concilium, cum reuerentissimo archiepis- copo Nothelmo, hanc cartulam donationis, uel regum uel supradictae dei famulae Dunnan, manifestissime describi, praefataeque abbatissae Hrotuuari reddi, eius- que possessionem monasterii firmlssimam esse; dam- nato nimirum eo, atque anathematizato synodi sacra- tissimae decreto, qui cartam illam subscriptionis agri primitiuam uel per furta, uel quolibet modo fraudu- lenter auferendo subripere praesumpserit. Atque hoc decernit sacra synodus, ut post obitum eius, sicut ante statutum fuit a senioribus eius, ad episcopalem sedem Castrum Uueogernensis liber hic, cum terra, reddatur.
*¡* Ego Nothelmus, gratia dei archiepiscopus, ca nonice subscripsi. *¡* Ego Daniel episcopus subscripsi. »J< Ego Uuor episcopus subscripsi. *¡* Ego Incguuald episcopus subscripsi. Ego Uuilfrith episcopus sub scripsi. »¡* Ego Alduuulf episcopus subscripsi. ^ Ego Aluuine episcopus subscripsi. *¡* Ego Forthere episcopus subscripsi. *¡* Ego Cuthberht episcopus sub scripsi. »¡* Ego Hereuuald episcopus subscripsi.
100 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
LXXXIII. AETHILBALD OF MERCIA, 723—737.
»J< Ego Aethilbalth, non solum Mercensium, sed et uniuersarum prouinciarum quae communi uocabulo dicuntur Suthengli, diuina largiente gratia, rex, reuerentissimo comiti meo, mihique satis caro, filio quondam Huuicciorum regis Oosheraes, Aethilricae, terram uiginti cassatorum in possessionem aecclesias- ticae rationis atque regulae, cum consensu uel episco- porum uel optimatum meorum, larga mentis beniuo- lentia donans concedo. Est autem idem ager qui traditur in regione quae antiquitus nominatur Stop- pingas, in loco qui uetusto uocabulo dicitur Uuidu- tuun, iuxta fluuium quem priores nostri appellare solebant, et adhuc nominantur, Aeluuinnae. Omnem itaque hunc agrum intra terminos ab antiquis posses- soribus constitutos, cum campis et saltibus et pratis, necnon et uniuersis, qui ex eo prouenire possint, ne- cessariis redituum usibus, ita nimirum praefato comiti meo Aethilricae, in ius monasticae rationis, rogatus ab eo tradens largior, ut et ipse, quamdiu uita comite uoluerit, prospere possideat, et cuicumque placuerit, uel se uniente uel obeunte, ea conditione qua sibi traditum acceperit, licenter omnino nobis conceden- tibus, libens tradat.
»J< Ego Aethilbalth hanc donationem meam sub- scripsi. »Ji Ego Uuor episcopus consensi et subscripsi. *¡* Ego Piot abbas consentiens subscripsi. b¡* Ego Uuilfrith comes consensi et subscripsi. »¡* Ego Sigibed comes consentiens subscripsi. Ego Oba comes consensi et subscripsi. *¡* Ego Beorcol comes con sentiens subscripsi. *¡* Ego Heardberht, frater regis, subscripsi. *¡* Ego Eadberht comes subscripsi. »J< Ego Tepra consentiens subscripsi. »J< Ego Aduulf consentiens subscripsi. *¡* Ego Ceoba consentiens
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 101
subscripsi. i{< Ego Stronglic consensi et subscripsi.
Ego Beonna consensi et subscripsi. *Jf Ego Uuil- frith episcopus consensi et subscripsi. *J* Ego Cuth- red abbas consentiens subscripsi. »{< Ego Eobe abbas consentiens subscripsi. *J* Ego Aethiluuald abbas consentiens subscripsi. *J* Ego Aelbred consentiens subscripsi.
LXXXIV. * AETHILBALD, 738.
*J* Ego Aethilbaldus rex Merciorum deo omnipotenti gratiarum actiones in quantum possum persoluo, qui me ad tantum sublimitatis gradum eligere dignatus est, de tam humili et inquieta uita quam per tot an- norum spatia transegi. Ideirco pro remedio animae meae, mihi in potestatem redacta, et pro munificentia sanctarum orationum seruorum et ancillarum dei, lar- gifica munera summi saluatoris domini nostri Ihesu Christi libenter aecclesiis dei inpendo, et tibi Mildrithae abbatissae singulariter et aecclesiae tuae, nauis onustae transuectionis censum qui a theloneariis nostris tribu- taria exactione impetitur, perdonans attribuo; ut ubique in regno nostro libera de omni regali fiscu et tributo maneat. Si quis hanc donationem a nobis perdonatam infringere uel in maximo uel in modico temptauerit, sciat se alienum a nostra communione, et maxime a coetu sanctorum, manere.
»{< Signum manus Aethilbaldi. *Jf Signum manus Cuthraedi. *£i Signum manus Seleraedi. *J* Signum manus Uuorres. »{< Signum Cottan. *J* Signum ma nus Cynrices. *J* Signum manus Uuilfridi. *Jf Sig num manus Lullan. *J* Signum manus Oban.
Actum est die mi10 Kalendarum Nouembris, anno xxii0 regni nostri, in loco qui dicitur Uuillanhalch.
•HARTAE ANGLOSAXONI0AE.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/c7927c81-bc15-413f-8e42-966d67d2e6c7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success