Charter: Aggsbach, Kartäuser (1281-1780)Aggsbach, Kartäuser (1281-1780) 1387 VIII 24
Signature: 1387 VIII 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. August 1387
Die Brüder Johann von Maissau, oberster Schenk in Österreich, und Georg von Maissau schenken der von ihrem verstorbenen Vater Heidenreich von Maissau gestifteten Kartause Aggsbach die Kirche zu Gerolding samt dem Patronatsrechte und der Vogtei darüber.Source Regest: FUCHS, Aggsbach (=FRA II/59, 1906) S. 84, Nr. 79.
Kopie I in A fol. 12 (B);
Kopie II in A fol. l (C).
Insert in Nr. 83
In nomine domini; amen. Labilis humane condicionis exposcit memoria gesta perhenniter duratura scripturarum serie futurorum noticie reservari. Ego igitur Johannes de Meyssaw, pincerna supremus illustrissimi principis Alberti, ducis Austrie. et ego Georius de Meyssaw, germanus eiusdem, terre Austrie barones, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus pervenire, quod iuxta doctrinam ewangelicam, qua primum iubemur querere regnum dei, delectamur ex intimis, ut pro terrenis bonis, quibus dono pollemus altissimi, per pietatis exercitia virtuosa ac per divini cultus instauracionem et amplificacionem attingere valeamus eternorum culmen bonorum, rite sic commutacione summe desiderabili pro instabili statu stabilem pro luteo incolatum siderium et pro terreno dominatu celicum lucraturi. Cum igitur pater noster felicis recordacionis, dominus Haydenricus de Meyssaw, pro tunc senescalcus provincialis terre Austrie, una cum conthorali sua, matre nostra, domina Anna et cum libera nostra ac ceterorum heredum suorum voluntate et unanimi consensu domum porte beate Marie in Achspach, ordinis Cartusiensis, in dicta provincia terre Austrie, Pataviensis [dyocesis],a fundaverit in laudem dei et ob honorem gloriosissime assumpcionis beate semper virginis Marie necnon ad suam et progenitorum ac successorum suorum animarum remedium et salutem et eandem domum ordini Cartusiensi donaverit, quem pre ceteris ordinibus speciali favore dilexit, ita ut integer conventus unacum priore perpetuo inibi domino famulentur nec tamen eandem domum, prout necessitas exposcit, sufficienter ante diem obitus sui dotaverit. Hinc est‚ quod nos devotum ipsius desiderium explere cupientes necnon meriti fundacionis predicte participes esse volentes sanctam et contemplativam virorum religiosorum, prioris et conventus predicti monasterii in Axspach, devotorum nostrorum dilectorum, conversacionem et celibis ac monastice vite ipsorum rigidam observacionem in domino complectentes ipsosque tamquam dei domesticos debitis donorum nostrorum sustentaculis confovere cupientes, ut eorum interpellacionem supplici commissorum facinorum nostrorum expiacionem et obmissorum bonorum supplecionem consequi mereamur, monasterio prenotato porte beate Marie in Achspach sano et maturo usi consilio, non dolo seu adolacione circumventi, sed sponte et concorditer et ex certa sciencia in laudem dei et gloriose virginis Marie necnon ad nostrum et antecessorum ac successorum nostrorum remedium salutare ius patronatus ecclesie parrochialis in Gerolting,1 Pataviensis dyocesis. nobis pleno iure pertinens ipsamque ecclesiam cum omnibus iuribus pertinenciis ac proventibus suis quibuscumque liberaliter donacione irrevocabili inter vivos decrevimus elargiri dando et assignando tenore presencium predicto monasterio ius patronatus predictum unacum ipsa ecclesia et iure advocacie ac omnibus iuribus pertinenciis et proventibus quibuscumque domui seu usibus prioris et conventus apostolica seu ordinaria auctoritate incorporandum et pro sustentacione personarum inibi deo famulancium tenendum et perpetue possidendum neque ius advocacie neque aliqua iura seu postulaciones de eadem ecclesia seub hominibus eiusdem nec in magno nee in parvo nobis duximus reservandum, sed renuncciamus pro nobis, heredibus et successoribus nostris quibuscumque omni iuri iurisque subsidio tam canonici quam civilis, quibus contra donacionem premissam venire possemus in posterum seu ad presens aliquo ingenio vel cautela, adicientes etiam, quod vicarius predicte ecclesie in Gerolting, qui pro tempore fuerit, nullum alium advocatum, quam monasterii pretacti super se ac bona et colonos ecclesie habeat seu habere debeat, qui etiam advocatus, qui pro tempore fuerit, de rebus seu bonis ipsius viccarii vel ecclesie mobilibus seu inmobilibus aufferre nullo modo vel intromittere se debeat sub aliquo iuris pretextu seu conswetudinis in vita ipsius viccarii pariter et in morte. In quorum omnium et cuiuslibet de premissis evidenciam et perpetuam firmitatem presentem paginam fecimus conscribi et sigilorum nostrorum appensionibus communiri. Datum anno domini millesimo tricentesimo octogesimo septimo in die sancti Bartholomei apostoli.
Source Fulltext: FUCHS, Aggsbach (=FRA II/59, 1906) S. 84-86
Original dating clause: in die sancti Bartholomei apostoli
Secondary Literature:
- Vgl. Erdinger, Beiträge z. Gesch. der Pfarre Gerolding in Geschichtl. Beilagen z. St. Pöltener Konsistorialkurrende IV, 507.
Comment
Vgl. Nr. 57, 60.Language:
Notes:
79. a zu ergänzen. 79. b In C folgt bonis vel.1 Gerolding, Dorf u. O.-G-, nö. Melk (G.-B.).
Places
- Aggsbach, Kartause (GB ME)
- Maisau (GB HL)
- Pfarrkirche in Gerolding (GB ME)
Persons
- Anna, Frau Heidenreichs und Mutter von Hans und Georg von Maissau
- Georg von Maissau, bruder des Hans von Maissau, Aussteller, Siegler
- Hans von Maissau, Oberster Schenk in Österreich, Aussteller, Siegler
- Heidenreich von Maissau, Vater von Hans und Georg von Maissau
Aggsbach, Kartäuser (1281-1780)Aggsbach, Kartäuser (1281-1780) 1387 VIII 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AggOCart/1387_VIII_24/charter>, accessed at 2024-11-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success