useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1256 XI 30
Seal description: 1256 XI 30
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1256 November 30, Wien
König Ottokar II. von Böhmen und Herzog von Oesterreich erneuert auf Bitten des Propstes Leopold dem Stifte Ardagger das Recht, am Sonnabende in jeder Woche einen Markt abhalten zu dürfen.
Source Regest: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 479, Nr. 15
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Siegel verletzt Material: Pergament
    All languages: 
    x
    Otocharus dei gratia dominus regni Boemiae dux Austriae et marchio Moraviae. Vniuersis per totam Austriam constitutis salutem et omne bonum. In nostra constitutus praesentia dilectus cappellanus noster Lupoldus venerabilis praepositus Ardacensis nobis proposuit, quod olim in foro Ardacensi erant nundinae annuales in festo sanctae Margaretae, quae singulis annis per duos menses et interdum amplius durauerunt ibidem. Erat etiam ibidem forum ebdomadale omni scilicet die Sabbati, et cum nundinae inde sublatae fuerunt, forum etiam ebdomadale cessavit. Nos autem hiis plenius intellectis ad instantiam precum memorati Liupoldi praepositi forum ebdomadale eidem loco restituimus, omni scilicet die Sabbati sicut consuetum fuit hactenus celebrandum, auctoritate praesentium statuentes, ut omnes, qui voluerint, forum ibidem visitent omni die Sabbati, nisi festum impediat valde magnum, omnia jura et consuetudines antiquas testimonio praesentium tribuentes, libertatem et jus, quod olim habuerunt praepositi illius loci, in nullo penitus minuentes. Super quo damus in testimonium et cautelam praesentes nostras litteras et sigillum, testibus subnotatis. Otto comes de Paylstayn, Otto nobilis de Plevncz, Albero de Chunringen, Heinricus de Habespach, Chunradus de Hintperch, Otto de Myssowe, Chunradus de Ceckingen, Zmilo de Luchtenburch, Wocko de Rosenberch, Benesius et alii quam plures. Datum in Wienna in die sancti Andreae, anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.
    Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 479

    Original dating clausein die sancti Andreae



    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger, Kollegiatstift
    • Wien
    Persons
    • Leopold I., Propst des Kollegiatstifts Ardagger
    • Otokar II., Herzog von Österreich (1251-1276) und König von Böhmen (1253-1278), Aussteller und Siegler
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.