useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1277 II 14
Seal description: 1277 II 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1277 Februar 14, Wien
König Rudolf I. bestätigt dem Stifte seine Privilegien.
Source Regest: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 483, Nr. 20
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Siegel hängt an einer seidenen Schnur. Material: Pergament
    All languages: 
    x
    Rudolfus, dei gratia Romanorum rex semper augustus, universis imperii Romani fidelibus praesentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Quanto nos altius exaltavit altissimus, tanto benignius inspiravit in nobis spiritum voluntatis illius, qui ad zelum fidei christianae nos provocat, ad iustitiae rectitudinem dirigendam sollicitat, et sacrosanctas ecclesias et personas ecclesiasticas, in quibus et per quas pro nostrae salutis augmento deus omnipotens placabiliter exoratur, favorabiliter promovendas invitat et provocat mentem nostram. Noverit igitur praesens aetas et futuri temporis successura posteritas, quod nos integrae fidei puritatem, qua honorabiles viri decanus et capitulum ecclesiae Ardacensis Pata viensis diocesis erga nos et imperium Romanum choruscare dicuntur generosius attendentes et propter hoc cupientes, eorundem ecclesiam et in spiritualibus esse floridam et in temporalibus opulentam, devotis ipsorum supplicationibus favorabiliter inclinati, omnia privilegia, gratias, libertates, et iura, ipsis ab inclitae recordationis quondam ducibus Austriae rite et rationabiliter traditas et concessas de benignitate regia innovamus, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae innovationis et confirmationis infringere, aut ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod. qui facere praesumpserit, gravem nostrae majestatis offensam se noverit incursurum. In cuius rei testimonium praesens scriptum exinde conscribi et mayestatis nostrae sigillo iussimus communiri. Datum Wiennae XVII. Kalendas Martii; indictione quinta, anno domini MCCLXX. septimo, regni vero nostri anno quarto.
    Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 483-484

    Original dating clauseXVII. Kalendas Martii



    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger, Kollegiatstift
    • Wien
    Persons
    • Rudolf I., deutscher König (1273-1291), Aussteller und Siegler
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.