Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1293 VI 24
Signature: 1293 VI 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1293 Juni 24, Ardagger
Propst Hermann vermacht dem Stifte Ardagger ein Gut gegen Abhaltung eines Jahrtages.Source Regest:
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 486, Nr. 22
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 486, Nr. 22
Current repository:
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
Siegel verletzt.
Material: Pergament


Ne illa, quae aguntur in tempore, sint labentia cum tempore, et ne cum caducis cadant, prudentum providit cautela hominum gesta contra oblivionis periculum scripturae testimonio reborare. Hinc est, quod ego Hermannus, permissione divina Ardacensis ecclesiae praepositus, constare cupio tam praesentibus, quam futuris, ad quos pervenerit praesens scriptum, quod ego huebam meam sitam apud Chalmunz an dem Aigen, quam emi cum mea pecunia videlicet pro XXIV libris Wiennensium denariorum, legavi, disposui ac ordinavi ob remedium animae meae post mortem meam fratribus ac canonicis ecclesiae Ardacensis ita videlicet, ut postquam me ab hac vita decedere contingat, ipsi fratres huebam praefatam cum omnibus juribus et utilitatibus suis ad usus fratrum communes in perpetuum ordinent ac disponant, hoc modo apposito et adjecto, ut in die nativitatis beatae virginis mediam partem omnium proventuum ejusdem huebae, qui tunc cellarius fuerit, inter canonicos dividat, qui fuerint tunc praesentes, mediam vero partem omnium proventuum de praefata hueba in translatione beati Coirbiniani confessoris atque pontificis distribuat inter canonicos, qui missarum solemniis ac aliis horis eodem die solemniter celebrandis interfuerint tunc praesentes. In cujus rei testimonium praesens scriptum mei et capituli duxi Sigillorum munimine roborandum. Acta sunt haec anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio, octavo Kalendis Julii.
Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 486
Original dating clause: octavo Kalendis Julii
Editions:
- In Kaltenbaeck's Oesterr. Zeitschrift für Geschichte und Staats-kunde 1837, S. 140.
Comment
Aigen in der Pfarre Kolmützberg.Language:
Places
- Ardagger, Kollegiatstift
Persons
- Hermann, Propst des Kollegiatstifts Ardagger (1280-1296), Aussteller und Siegler
Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1293 VI 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ArdCan/1293_VI_24/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success