Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1302 I 22
Signature: 1302 I 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1302 Januar 22, Ardagger
Ulrich von Luchsnik, Canonicus von Ardagger, vermacht mehrere ihm eigenthümlich gehörende Güter den Chorherren dieses Stiftes gegen Abhaltung mehrerer Jahrtage.Source Regest:
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 489, Nr. 26
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 489, Nr. 26
Current repository:
DASP (http://www.dsp.at/dasp)
DASP (http://www.dsp.at/dasp)
Drei Siegeln nur das mittlere zum Theile erhalten.
Material: Pergament
Ne illa, quae aguntur in tempore simul etiam cum tempore dilabantur, providit cautela prudentum, ut gesta hominum contra periculum oblivionis seripturae testimonio roborentur. Hinc est, quod ego Ulricus de Luchsnek, canonicus Ardacensis ecclesiae constare cupio praesentium inspectoribus vniversis, quod ego feodum meum dictum in Erleb, situm in barochia Chalmünz, quod mea pecunia, videlicet pro XI libris Wienensium denariorum iure proprietatis comparavi, quod annuatim servit mediam libram et XV denarios vsitatae monetae in festo sancti Martini confessoris et nihil aliud, lego et ordino nec non iam viva voce do et assigno libere fratribus et canonicis Ardacensis ecclesiae perpetualiter possidendum hac adiecta condicione, ut videlicet praedicti feodi census inter canonicos eiusdem eeclesiae, qui vigiliis mortuorum et missae pro defunctis celebratae in vigilia beatae Katerinae virginis interfuerint praesentes, tantummodo dividatur. Item feodum meum in praedicta barrochia situm, quod vulgariter appellatur in dem Pimizeh, quod etiam mea pecunia comparavi, videlicet pro X libris Wienensium denariorum, quod annuatim solvit mediam libram denariorum in die beati Martini confessoris et nihil aliud, lego et ordino imo iam in praesenti bona voluntate assigno libere fratribus et canonicis Ardacensis ecclesiae perpetualiter possidendum hac apposita condicione et adiecta, videlicet ut praedicti feodi census inter canonicos eiusdem ecclesiae, qui vigiliis mortuorum et missae pro defunctis celebratae in festo sanctae Luciae virginis interfuerunt, tantummodo dividatur. Item hubam meam sitam in barrochia Steuenshard, quae vulgariter appellatur am Lehen, quam etiam mea pecunia emi, videlicet pro XII libris Wienensium denariorum lego et ordino, imo et praesentialiter iam assigno libere capitulo Ardacensis ecclesiae iure proprietatis perpetualiter possidendum hujusmodi condicione interclusa videlicet, ut supradicti canonici Ardacenses tam praesentes quam futuri perpetuo ob reuerenciam almae virginis Mariae per totum annum omni feria sexta ante incepcionem vesperarum tonaliter cantent antiphonam, Salve regina' per totum cum collecta consequenti. Et si forte, quod absit. saepedicti canonici Ardacenses a talibus iam praedictis condicionibus et huiusmodi deuocione cessaverint negligenter, tunc praepositus, qui pro tempore fuerit, admonicione terna praemissa, liberam habeat potestatem pro uelle suo de praedictis praediis aliud remedium ordinandi. Volo etiam, ut excluso praeposito et suis officialibus solummodo capitulum Ardacense et nemo alter in praedictis praediis habeat plenam instituendi et destituendi potestatem. Et omnes euenciones, fructus et utilitates, quaesitae et inquirendae inter canonicos praesentes tantummodo dividantur. Volo etiam ut stevra sive alia inordinata cuiuscunque vocabuli exactio vel etiam quod volgariter Todhoupt appellatur, a colonis siue a cultoribus praedictorum praediorum nunquam praetextu alicujus consuetudinis exigatur. Item emi mea pecunia casulam et talmaticam et subtile de syndone rubeo ad ecclesiam Ardacensem. Ideo rogo, supplico cum affectu humiliter et devote omnes canonicos Ardacenses tam praesentes quam futuros, ut causa propriae salutis in praedicto ornatu singulis annis in festo beatae Katerinae virginis et in festo sancti Nicolaj confessoris et in festo beatae Mariae Magdalenae diuina officia debeant cum ministris absque fastidio solemniter celebrare. Et ut haec mea salubris ordinacio firmiter permaneat inconvulsa, praesentem cedulam, quam in signum uerae devocionis propria manu conscripsi, petivi cum omni instancia et affectu sigillo reuerendi domini Hugonis praepositi, et sigillo capituli Ardacensis et meo sigillo proprio roborari. Acta sunt haec anno incarnacionis domini nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo secundo decimo Kalendas Februarii, in capitulo Ardacensi.
Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 489-490
Original dating clause: decimo Kalendas Februarii
Editions:
- In Kaltenbäck´s österreichischer Zeitschrift für Geschichte und Statistik 1837, S. 159—160.
Language:
Places
- Ardagger, Kollegiatstift
- Lixing (GB AM)
Persons
- Ulrich von Lixing, Aussteller
Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1302 I 22, in: Monasterium.net, URL </mom/ArdCan/1302_I_22/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success