Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1336 II 10
Signature: 1336 II 10
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1336 Februar 10, Ardagger
Propst Otto Graf von Schaunberg verleiht dem Chorherrn Hugo zur Anlegung eines Fischteiches einen Theil des Gartens, der dem Propst gehört, als freies Eigenthum.Source Regest:
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 497, Nr. 34
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 497, Nr. 34
Current repository:
DASP (http://www.dsp.at/dasp)
DASP (http://www.dsp.at/dasp)
Siegel fehlen.
Material: Pergament


Nos Otto comes de Schounberg, praepositus, Nicolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Ardacensis tenore praesentium constare cupimus universis tam praesentibus quam futuris, quod discretus vir, dominus Hugo, eanonicus et confrater noster dilectus, quandam aream a quadam relicta Heinrici dicti Gewerlich et a suis heredibus sua pecunia libere comparavit, quae videlicet area viginti quatuor denariorum Wiennensium nobis et ecclesiae nostrae annis singulis serviebat, et adhuc tenebitur in perpetuum deservire, in qua scilicet area praedictus dominus Hugo et in ortis domibus suis ibidem annexis quasdam piscinas excoluit propriis ipsius laboribus et expensis, cum quibus quidem piscinis dominus Hugo praedictus propter anxietatem areae et praedictorum ortorum suorum quandam modicam partem orti, qui praepositum praedictae nostrae ecclesiae specialiter contingit, occupavit, quam ob suorum merita serviciorum nobis et antecessoribus nostris fideliter inpensorum et propter vtilitatem et decorem loci sibi libere donavimus et praesentibus confirmamus. Et ne ob hoc quispiam successorum nostrorum praepositorum aut canonicorum quidquam sibi iuris in area et in piscinis praedictis in posterum vendicet vel usurpet, nos maturo consilio et bene deliberato animo praesentibus protestamur, praedictum dominum Hugonem habere liberum arbitrium et plenam potestatem dandi, vendendi aut pro remedio animae suae legandi et testandi aream et piscinas praedictas canonicis vel vicariis residenciam in praedicta nostra ecclesia facientibus, qui et omnes, ad quos area et piscinae praedictae per vendicionem, legacionem vel aliis modis, ut praedicitur, devolutae fuerint, gaudeant in perpetuum eodem iure, quo praedictus dominus Hugo functus et usus est in area et piscinis memoratis. Et si etiam aliquem praedictorum possessorum intestatum decedere contingeret, tunc ad praepositum dictae nostrae ecclesiae collacio areae et piscinarum praedictarum, quemadmodum alia feoda claustralia libere deuoluatur, qui praedicta canonicis vel vicariis in praedicta ecclesia residentibus conferat indilate. Et ne praescripta a nobis et a successoribus nostris offensam vel contradictionem aliquam patiantur praedicto domino Hugoni et his, quibus aream et piscinas dederit, vendiderit vel legaverit, antedictas praesentes dedimus nostrorum appensione sigillorum munitas. Datum in Ardacher, Scholasticae virginis, anno domini millesimo trecentesimo, tricesimo sexto.
Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 497-498
Original dating clause: Scholasticae virginis
Language:
Places
- Ardagger, Kollegiatstift
- Schaunberg (GB KI)
Persons
- Chorherr des Kollegiatstifts Ardagger
- Graf Otto von Schaunberg, Propst des Kollegiatstifts Ardagger, Aussteller
Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1336 II 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ArdCan/1336_II_10/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success