useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1315 XI 22
Signature: 1315 XI 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1315 November 22, Ardagger
Der Chorherr Ulrich von Lusnik vermacht dem Stifte Ardagger seine Lehen in Auffürnsberg, Yrmgartode und Hertweigsberg für eine jeden Freitag zu singende Messe.
Source Regest: 
FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 496, Nr. 33
 

orig.
Current repository
DASP (http://www.dsp.at/dasp)

Siegel fehlen.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Ego Ulricus de Luestnich lego et ordino capitulo ecclesiae Ardacensis feodum meum in Auffuernsberg, quod servit VI solidos denariorum in die sancti Egidii. Item servit LX denarios in nativitate domini et colonus accedens dat XXX denarios et recedens dat XXX denarios, et si moritur ibi colonus, vidua vel parvi dant LX denarios et nihil aliud. Item lego et ordino eidem ecclesiae feodum meum, quod dicitur in Irmgartode, pro eodem modo tantundem servit et per omnia gaudet iure praedicto. Item lego et ordino eidem ecclesiae curiam meam in Hertweigsberg, quae servit in die sancti Egidii I libram et in die nativitatis domini I libram et in die sancti Georii I libram et in aliis per omnia gaudet iure supradicto. Item quidam ibidem servit de agris XII denarios nomine purchrecht in die s. Georii. Et haec omnia lego et ordino eidem ecclesiae sub huiusmodi conditionibus. ut per totum annum omni sexta feria celebretur missa tonaliter pro defunctis et de servitio supra dicto offerantur quatuor denarii eandem missam celebranti et XX denarii dividantur inter canonicos, qui praesentes interfuerint missae praedictae, et si forte, quod absit, canonici ab hujusmodi servitio divino cessaverint negligentes, tunc praepositus, qui pro tempore fuerit, habebit auctoritatem de possessionibus supradictis pro velle suo aliud remedium ordinare, et quidquid lucri de possessionibus praedictis evenerit extraordinarie per institutiones vel destitutiones vel per emendas in iudicio vel extra iudicium, hoc cedet medium praeposito, inedium canonicis. Et ut haec huiusmodi ordinatio vel testamentum inconuulsum perpetuo conservetur, praesentem cedulam petivi consignari sigilli Chunradi venerabilis praepositi Ardacensis et sigillo ejusdem capituli apposui in testamentum verum etiam sigillum meum. Acta sunt haec in Ardaker anno incarnationis M. CCC. XV. in die sanctae Caeciliae.
    Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 496-497

    Original dating clausein die sanctae Caeciliae

    Editions
    • In Kaltenbäck's österr. Zeitschrift für Geschichte und Staatskunde 1837, S. 160.


    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger, Kollegiatstift
    • Lixing (GB AM)
    geographical name
    • Hertweigsberg
      • Regular Form: Lehen in Auffürnsberg
    • Irmgartode
      • Regular Form: Lehen in Auffürnsberg
    Persons
    • Ulrich von Lixing, Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.