Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 271. , S. 320
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 271. , S. 320
Nos Rudolfus miseracione diuina abbas totusque conuentus monasterii sanete Marie in Sitansteten omnibus presentes litteras inspecturis volumus esse notum, quod cum nos diffinicionem arbitrii super causa inter venerabilem patrem episcopum Frisingensem ex vna parte et nos ex altera dudum habita promulgati non possemus priuilegiis perhennibus confirmare, tandem cum honorabili viro magi- stro Her. procuratore ipsius episcopi quantum ad vnum annum con- cordauimus sub hac forma, videlicet quod plebanus in Holnstein dimidiam partem decime per totam parrochiam recipiet tam in maioribus quam minutis, de alia vero media parte decime nobis remanente vnam libram Wiennensium et minutam plebano dabimus
295
memorate, plebano autem in Waidhoven decimas dimidiam libram valentes quantum ad vnum annum dabimus sicut superius est expres- sum. Insuper etiam dabimus honorabilibus viris magistro Heinnco iii libras et magistro Hermanno iiii libras Wiennensium infra Natiui- tatem domini et Epiphaniam domini vel procuratoribus eorundem ad quarum solucionem nos et monasterium nostrum quo ad presentem annum obligauimus, tali pena videlicet quod si infra dictum terminum eisdem magistris non soluimus integraliter pecuniam supradictam, ex tunc eis nomine pene tantundem dabimus et postea eis licebit pro- pria auctoritate intrare possessionem rerum nostrarum et in eis nomine pene recipere res mobiles vel sese mouentes tytulo pignoris vel etiam ypoteca, si vero infra festum beati Georii proxime nunc venturum non poterimus cum prefato patre Frisingensi episcopo super confirmacione prelibati arbitrii concordare, ex tunc dicti ma- gistri tenebunt decimas in Waidhoven et in Holnstain quemadmodum eas ante promulgacionem ipsius arbitrii tenuerunt. In cuius rei testimonium dedimus eisdem magistris presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam. Datum in Waidhouen, anno domini millesimo CC. LX. septimo, in die sancte Afre.
Cod. 191, f. 62, k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck II./2, 59, Nr. 92.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 271. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/5ef36949-fcd5-453f-baf5-b7f08335b2ea/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success