Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXXXV. , S. 118
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXXXV. , S. 118


LXXXV.
1278. 22. September. Seitenstetten. — Abt Rudolf verleiht dem
Nos Rudolfus. dei gracia Abbas in Sytansteten. omnibus presens scriptum inspecturis volumus esse notum, quod nos Walchvno. dicto de wanchaeim et suis heredibus Curiam. quam albero. dictus phnevt possedit, que Mairhof uvlgariter nuncupa te1. iure hereditario, quod Erbrech dicitur in uvlgari. contuli- mus, sub hac forma, videlicet. quod ipse walchvnus uel sui heredes in die sancti Georij Sexaginta denarios, et in Natiuitate sanete Marie Sexaginta denarios wiennensis Monete, et in die sancti Martyni duodeeim caseos singulis annis Ecclesie nostre soluant, que omnia in Haft Officiali nostro diebus expressis superius assignabunt, quod si non deilerint statutis diebus dena rios supradictos et caseos, in emenda usuali nobis et nostre Ecclesie de quolibet seruicio tenebuntur, Si uero duabus uieibus per nostros nuncios ammoniti, dare neglexerint, ex tunc iure suo penitus sunt priuati. In eadem igitur collacione est adiec- tum, quod Ecclesia nostra ius, quod Dothaupet dicitur, habebit in morte cuiuslibet, qui dietam Curiam dinoscitur possidere. Si uero predictum walchvnwm uel suos heredes ius suum vendere contigerit, emens sexaginta denarios vendens quoque Sexaginta denarios Ecclesie nostre dabunt. vt autem supradictus walchvnus et sui heredes prefatam Curiam iure superius expresse possidere vale- ant libere et quiete, et vt de predieta collacione nulla in posterum embiguitas oriatur, quodque per eosdem seruitium debitum. Ecclesie nostre plenius persoluatur. dedimus eidem walchvno et suis heredi bus presentem paginam. sigilli nostri, neenon venerabilis patris et domini .... Abbatis de Crehmsmunster, et domini Johannis de Ror sigillorum robore in euidens testimonium communitam, Testibus qui aderant subnotatis, videlicet domino purchardo nostro Cu stode. Hanrico Iudice nostro. Helmico clerico nostro. Hainrico dicto Chnavr, wolflino de Nvzbovm, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum in Sytansteten, Anno dni. M°. CC°. LXX° VIII11. In die s. Mavricij et Sociorum eius.
Original auf Pergament; von den drei Siegeln fehlt das mittlere.
103
Das alphabetische Verzeichnis« der Orte in Ober-Oesterreich führt zwei Ortschaften des Namens Wankham, die eine in Unter-, die andere in Ober- Eegau gelegen, auf. Auch der Zins in das Amt Heft verweist nach Ober- Oesterreich.
Abt zu Kremsmünster war Fridericus I. de Aich 1273—1325.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/64e9e97a-2250-4e2a-9744-58703c1973cc/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success