Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXIII. , S. 47
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXIII. , S. 47


XXIII.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis.
LeupoMus dei gratia dux Austrie ac styrie. uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in per- petuum.
Quia omnis potestas est a deo. qui pius est et iustus. nos et omnes. qui ab ipso maiorem inter homines potestatem aeeepimus. ipsum recognoscere et ad eum respicere magnopere debemus. ut in ipso et per ipsum iusticiam et misericordiam conseruantes. eius semper muniamur auxilio. et ab eo nunquam inperpetuum separemur. Quapropter et nos. et omnes parentes nostri. ut omnium peccatorum nostrorum remissionem ab omni- potenti deo consequamur. deeimationes aput Sunnilpurch fratri- bus de Sitanstetin iam diu iniuste ablatas. eidem monasterio deuota mente restituentes. longam iniuriam ad equitatem reuo- care. curauimus. et propter uenerabilem eiusdem loci abbatem omnia. que uel nos uel parentes nostri eidem ecclesie contuli- mus. capellam scilicet aput Rebegowe. et fodrum. quod de bonis ipsorum habere possemus. et ut bona ipsorum siue per terram. siue per aquam sine omni thelonei exaetione liberum habeant transitum. et ut omnes quoque ministeriales nostri bona sua
32
pro peccatis suis nostra permissione et licentia eidem monaste rio libere contradant. Hec inquam omnia iure perpetuo iam dicte ecclesie indulsimus. et larga manu donauimus. et ne in- posterum alicuius astucia uel malicia hec nostra donatio possit infringi uel deleri. uniuersa hec in carta describi. et sigilli nostri inpressione muniri precepimus. et ut inperpetuum rata et inconuulsa permaneat. omnes quorum nomina subiuncta sunt. in testimonium illis adhibuimus. Crafto de Amcinspach. Vlrictis de Pernecche. Hademarus de Chunringen. Wichardus de Cebingen. Gundacher de Styre. et frater eius Duringus. Ulricus struno. Vlricus de Pecha et alii quam plures. Datum aput Neweiïburch anno incarnat. domini M.0 CC.° Indictione VIa
Original auf Pergament; das ßeitersiegel an grünen Seidenfaden.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/a4b3ea7d-f29d-45f6-b569-655dec4328bf/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success