Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. I. , S. 17
I.
Nouerint filii ecclesie qualiter uiri nobiles, Regenbertus scilicet et leuir eius udalschalch anime sue prouiderint. Scientes enim oblaciones fidelium remedia esse animarum, partem de his, que temporaliter possidebant, in obsequium Christi et usus ecclesie pro eterna salute dispensabant. Itaque cellam quandam, ubi communis uita canonicorum instituta est, ad sitansteten cum proprietatibus suis tulpingun. stilla. hefte. ceterisque prediis seu maneipiis ad eam pertinentibus super altare saneti Stephani protomartiris in ecclesia patauiensi tradiderunt, Udalrico eius- dem sedis episcopo presente et Vdalrico aduocato id susci- piente. Que tradicio sie diffinita est et in sempiternam legem statuta, ut illi communis uite canonici deo ibidem perpetuo seruiant et propositum suum inconuulsi nee conuellendi teneant. Quodsi quis episcopus uel quelibet potens persona hanc diffini- cionem infringere et in aliud transferre uoluerit, proximus heres ueniat et ponens unum aureum super altare data bona in hereditatem reeipiat, nisi forte illata iniuria infra annum reprimatur. Habeant etiam illi frates potestatem aduocatum quem uoluerint eligendi, duntaxat ille de hereditaria cognacione sit qui eligatur. Testes sunt Dietricus comes. Rudolf de Peraga. Erchempreht de Mosebach. Pernhart de Ascha. Huoch de pal-
sentze. Sigehart. Starchwit. heinrich. Rudolf. Werigant. Ekkerich. Wichart. et seruientes. Brunne. Otto. Marchart. Grifo. Pero. Dietrich. Rudolf. Erchembreht.
Accessit super hec benignitas predicti episcopi, qui ad predictum locum in supplementum prebende fratrum tradidit ecclesiam Aspach cum decima, excepta decima, que pertinet ad beneficium heinrici, et decima Rantwini, que sunt XXX do- mus. Huius tradicionis predicti testes sunt. Decimacionem, quam Regenbertus in parrochia Wolfpach in beneficium habuit, episcopo Vdalrico reddidit et episcopus eandem in communem usum fratrum eidem ecclesie contulit.
Acta sunt hec Anno ab incarnacione domini M. C. VIH. Indictione II. VILE. -Kalendas Mai.
Abgedruckt in den Mon. Boie. Bd. XXVHI. Th. II. S. 218 aus einem Cod. Tradit. eccl. Patav.
Tulbing. O. W. W. Decanat Tuln.
Still. In der Pfarre Hofkirchen, Hausr. Kreis.
Heft (auch Höft) in der Pfarre Gaspoltshofen, Hausr. Kreis.
Aspach (fälschlich Aschpach) O. W. W. Decan. Haag.
Wolfsbach O. W. W. Decan. Haag.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/a63b93f2-619f-487c-a8d9-a82a21501a66/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success