Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 235, S. 210
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 235, S. 210
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus. Dignum censemus et consentaneum racioni, ut eis qui fide et devocione pre aliis se ad nostra beneplacita exhibent, prompciores in renovacionibus privilegiorum suorum et in aliis iustis precibus et desideriis eorundem pre ceteris eciam , plus impendat nostra screnitas gracie et honores. Noverint igitur universi presentes ac posteri, quod dilecti fideles nostri cives Spirenses nobis humiliter supplicarunt, ut dignaremur
1234 december 21. 201
auctoritate regia innovare privilegium proavi nostri pie me- morie Friderici quondam Romanorum imperatoris, cuius tenor talis est. (Sicuti supra Nrus. 107.) Nos igitur inclinati preci- bus civium predictorum idem privilegium de verbo ad ver- bum presenti pagine inscribi fecimus, innovantes et confir- mantes auctoritate regia libertates, consuefudines pariter et honores ac omnia prorsus iura, que civitati Spirensi in eodem privilegio sunt indulta. Inhibemus itaq<ie firmiter et districte sub obtentu gracie nostre, ne ulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis predictam civitatem Spirensem vel cives ipsius contra tenorem privilegiorum presencium aggra- vet aliquo modo vel molestet. Si quis igitur hoc attemptare presumpserit, preter id, quod a nostre maiestatis gracia est exclusus, solvet ducentas marcas auri pro pena, quarum me- dietas cedat fisco, reliqua vero medietas passis iniuriam per- solvetur. Testes huius rei sunt, Cuonradus Spirensis episco- pus, Landolfus Wormaciensis electus, Cuonradus de Steyna prepositus, Syfridus decanus maioris ecclesie. Cuonradus pre- positus sancti Widonis Spirensis, Cuonradus Augiensis, Wal- therus Sunnesheimensis, Thegenhardus Ottenheimensis, Re- ginbotdo Hyrsaugensis, Syfridus Mulenbrunnensis, Ulricus Lympurgensis abbates, Otto de Eberstein, llermannus de Riepperg, Fridericus de Tane, Heinricus de Scharphenberg, Heinncus filius eius, Cuonradus de Scharpfenberg, et alii quam plures. Acta sunt hec anno incarnacionis Domini MCCXXXIIII. XII. kal. ianuarii, anno vero regni nostri XIIII. indictione VIII. Signum domini Heinrici Romanorum regis invictissimi f. Datum apud Spiram, anno, mense, indictione prenotatis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 235, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/024fe2c2-5601-44f6-be18-f5d8aa3efe85/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success