Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 138, S. 145
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 138, S. 145

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 138, S. 145
Otto Dei gracia Spirensis ecclesie episcopus. M. maior prepositus, C. decanus, A. custos totusque eiusdem ecclesie conventus cunctis, ad quos noticia huius pagine pervenerit, salutem in eo, qui est salus omnium. Dignum est et a ra- cionis tramite (non) discordat, ut ea que per oblivionem vel aliam quamcunque occasionem a veritate deflecti possunt, per scripture seriem memorie hominum commendentur. Inde est quod universitati vestre significandum duximus, quod magister Andreas scolasticus noster, qui multis modis verbo et opere ecclesiam nostram honoravit, lapideam quoque domum, quam iuxta veterem portam habuit, et totum allo- dium suum in Buhili, quorum omnium empcioni plus quam nonaginta marcas impendit, pro salute sua et proximorum suorum beate Marie et fratribus in ecclesia sua ministranti- bus donavit. Preterea statuit, quod curia sua claustralis cum domibus eius post morfem suam et Arnoldi cognati sui fratrum cederet utilitati et eorum esset. Nos autem libe- r(al)itati sue respondere volentes prelacionem scolarum cum integritate stipendiorum ad eam pertinencium et aliud totum canonie sue stipendium quantocunque tempore absens esse voluerit, cum bona voluntate nostra stabiliter ei tenenda relinquimus. Ut autem hec ordinacio temporibus vite sue rata et inconvulsa permaneat, eam p\iblica sigillorum nostro- rum apposicione et auctoritate roboramus. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCXCVH.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 138, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/da83f8f4-0cde-4ef7-821f-5a064680403a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success