Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 112, S. 123
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 112, S. 123

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 112, S. 123
1166. 113
siastice dispensaciuni deservimus, maiores auctoritati presenti in eorum qui ecclesie Christi rectores exstiterunt, in aliqua parte derogemus. Privilegia igitur, que patrum orthodoxo- rum auctoritate subnixa sunt et specialiter illa, que Spirensi ecclesie promulgavit episcopalis auctoritas, nos rata et inconvulsa semper observari decerriimus, inter que eciam illa studiose amplectimus, que sororibus in Sebach ab anteces- soribus nostris, domino Sigefrido et domino Gunthero vene- rabilibus episcopis, intuitu divine laudis indulta sunt. Haben- tes [igitur supramemorate sorores ius sepulture, tam in pro- pria familia, quam in aliis hominibus, habeant eciam liberam facultatem decedente magistra sua eligere sibi aliam ordine canonico probate opinionis personam, sive de proprio, sive de aliarum sororum conventu similis religionis, si hoc magis honorari divino et ecclesie sue commoditatibus expedire per- . spexerint. Hec autem electa, cum abbati Lintburgensi fu- erit oblata, per manum eius sine contradictione cura regi- minis ei committatur, et ipse quidem abbas in nullo ei vel sororibus, que ipsam elegerant gravis sive molestus existat, sed omnia earum negocia tamquam propria usquequaque curetac promoneat. Si quavero, quod absit, dissensio in elec- tione inter sorores emerserit, sepedictus abbas interponendo partes suas modis omnibus ad concordiam eas revocare studeat. Quod si ad effectum perducere non valet, arbitratu episcopi lis ipsa atque disscnsio quantocius sopiatur. Ad hec habeant eciam iam dicte sorores libertatem sibi in sororem eligere, et in consorcium perpetuum assumere quamcunque voluerint personam, dummodo illa persona talis habeatur, in qua commaculandi gregem sodalium suspicio nulla sit, ipsa tamen novelle sororis recepcio non fiat nisi abbate sciente et consensum hiis que gesta sunt adhibente, cum hoc ei a conventu per ministerium magistre fuerit intimatum. Caveat autem ipse abbas, ne vel eas, quas ipse elegerint minus provide refutando, vel pro aliis ad hoc consorcium aspirantibus preces indiscrete porrigendo, sepedictis sorori- bus umquam onerosus existat, sed omnia simplici oculo et caritatis studio prosequatur. De inclusione vero sororum in claustro hoc firmiter tenendum censemus, ut omnia earum receptacula tam estivalia quam hiemalia iugiter clausa tene- antur, nullumque pateat ostium, quod duplici sera non sit firmatum, et unius quidem sere clavem habeat magistra soro- rum interius, alterius vero clavem habeat is, qui divina eis
RomUng'i UrluuidcBbuch. 8
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 112, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/669a9b90-34dc-46fe-9a2f-28dad3138c67/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success