Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 443, S. 365
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 443, S. 365
Noverint universi presencium inspectores, quod ego Con- radus de Magenheim bonorabilibus viris, decano et capitulo Spirensis ecclesie, vendidi pro quingentis marcis puri argenti curiam dotis in Buninckeim cum iure patronatus ecclesie in Ruleberch et cum decima ibidem et aliis decimis ei attinen- tibus, que me contingunt, quas decimas, ubi nunc obligate sunt, in toto redimamus ex tributa libertati, possessores quo- que dotum in Buninckeim et in Erlickeim liberi residebunt et capitulum percipiet census de domibus ecclesie attinenti- bus, salva mihi advocacia, qua perfruar absque dolo. Iuravi insuper servare hec omnia sine fraude et filium meum Con- radum et alios heredes meos tales habere, ut hanc vendi- cionem gratam teneant atque ratam. Promiserunt eciam Al- bertus et Conradus fratres de Lichtenberg pro Zeisolpho, filio meo, lit et ipse eam teneat et observet. Sed ut pre- dicti decanus et capitulum in premissis omnibus de waran- dia consueta et debita secundum statum huius terre et con- suetudine approbata cerciores existant, constituo eis fide- iussores Ulricum et Erkengerum de Magenheim, Conradum de Lichtenberg, Richerum et Waltherum fratres de Stockes- berg, Reinbodonem de Nyberch, Wolframum de Loufen, Theodericum de Howenstein, Hegenium de Ingersheim, Theodericum et Albertum^fratres de Howenstein pro cau- tela huiusmodi obligatos, videlicet ut si quid natum fuerit questionis capitulo in premissis, ego Conradus primo com- monitus per capitulum vel eius nuncium Spiram aut Bruch- cellam veniam tanquam obses, non exiturus nisi sopita cu- rialiter questione. Si vero ibidem per unum mensem mo- ram traxero, ex tunc fideiussores illuc intrabunt non egres- suri donec questio fuerit expedita. Uno autem obsidum ce- dente vel decedente infra mensem statuam consimilem loco sui, alioquin alii obsides commoniti intrabunt, ut supra, quous
1279 ianuar 15.
que defectus fuerit reformatus. Consummata vero warandia debita secundum consuetudinem terre, ut dictum est, fide- iussores prescripti a fideiussione hac liberaliter absolventur. Huius vendicionis, resignacionis et condicionum interposita- rum testes sunt: Heinricus decanus Wimpinensis, Berngerus decanus de Besenkeim, Ulricus plebanus de Brackenheim, Swickerus camerarius de Steinheim, Lupoldus plebanus de Wilre, Sifridus plebanus de Bussingen, Heinricus viceple- banus de Eppingen, et alii clerici; Wilhelmus de Wunnin- stein, Hermannus iunior de Saxenheim, Erckengerus de Wal- decke, Eberardus de Zimbern, et alii laici, tam milites, quam satellites, in prescripte rei testimonium convocati. Ut autem prescripta omnia maneant suo robore valitura, sigillo meo, nec non fideiussorum et testium propria sigilla habencium procurari presentes literas roborari. Nos fideiussores ante- scripti, Ulricus et Er. de Magenheim, Conradus de Lichten- berg, Richerus et Waltherus fratres de Stockesberg, et ce- teri confideiussores nostri de predictis veraciter veris per- hibendo testimonium ad ea, que anteposita sunt, nos data fide more obsidum debito et consueto sub appensione sigil- lorum nostrorum sollempniter obligamus. Actum et datum in oppido Brackenheim, anno Domini MCCLXXVIIII. in die sanctorum Viti et Modesti.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 443, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a5e64d04-7583-49df-b5bc-8a22813681f0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success