Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 316, S. 264
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 316, S. 264
H Dei gracia Spirensis electus, imperialis aule cancellarius, universis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris pre- sens intuentibus instrumentum geste rei noticiam atque fidem. Cum ea, que ad perpetuam ordinata sunt utilitatem, nulla
1253 mai 10. 255
commutacione variari nullaque debeant racione convelli, dignum duximus insinuacione presencium universorum noticie declarari, videlicet quod nos diligencius attendentes et sol- licite revolventes, qualiter subditorum nostrorum quieti et specialiter monasterii Maulbrunnensis, quod de nostre eccle- sie gremio pullulavit et ab ipsa sue fundacionis prima sus- cepisse dinoscitur fundamenta, commode caveremus, advo- caciam grangie de Ketsch, quam nobiles viri videlicet Wol- framus, Heinricus et Conradus fratres germani de Wissen- loch, a nobis et ecclesia Spirensi bucusque nullo medio in feodo tenuerunt, racione cuius videlicet advocacie cum ab aliorum oppressionibus grangiam in Ketsch in rebus pariter et personis, in quantum possent, defendere tenerentur, quando- que modum iusticie non servantes, magis offensioni, quam defensioni predicte grangie et monachorum ibidem nisi sunt institisse, per formam legitimam empcionis ad ius et pro- prietatem ecclesie nostre recollegimus et redemimus a nobi- libus memoratis, refundentes ipsis in precium empcionis vi- ginti duas marcas puri argenti, quam pecuniam abbas et monasterium Maulbrunnensis predictis nobilibus assignarunt, eorum vexacionem per ipsam pecuniam redimentes, condi- cione tali nichilominus interiecta, quod advocaciam ipsam, quam iidem in nostris manibus resignaverunt legitimo titulo donacionis inter vivos ecclesie Spirensi, cui dante Domino presidemus, contulimus libere et absolute perpetuo retinen- dam, ita quod nunquam per nos vel per nostros successores ab ipsa ecclesia debeat alienari aut infeodari deinceps cui- que persone ecclesiastise vel mundane. In cuius rei eviden- ciam et securitatem plenam presentes literas impressione si- gillorum, nostri videlicet capituli maioris ecclesie Spirensis, Conradi prepositi ecclesie sancti Gwidonis et Gerhardi no- bilis de Bruchsella fecimus communiri. Acta sunt hec apud Kyselawe, anno ab incarnacione Domini MCCLIII. VI. idus maii, in presencia testium subscriptorum: C. prepositi sancti Gwidonis, Gerhardi de Bruchsella, Wernheri dicti Morchin de Wissenloch, nobilium, Ludewici de Schipha, Heinrici de Liechtenawe, Dietherici pincerni de Welresawe, Raphenonis de Mentzingen, Bertholdi dicti Goler de, Ravensberc, Semo- ris dicti Stichel, et Alberti filii sui, Hertterici de Rotenburg, Waltheri dicti Snithelin, Heinrici sculteti de Bruchsella, et aliorum nmltorum proborum virorum.
■
256 1233 augnst 16.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 316, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/336e7730-c073-4c81-91a4-13ff57b4e1fc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success