Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 196, S. 184
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 196, S. 184

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 196, S. 184
Sifridus Dei gracia Moguntinensis archiepiscopus, dilectis fratribus H. abbati et conventui de claustro . . CistercieH- sis ordinis Treverensis diocesis perpetuam in Domino salu- tem. Si ecclesias et personas omnipotentis Dei serviciis arcius mancipatas in suo iure conservamus atque contra ma- lignancium cavillaciones protectione et providencia commu- nimus, ad augmentum nobis tam honoris quam salutis pro- venire minime dubitamus. Eapropter dilecti in Domino fratres vestris iustis et piis peticionibus acquiescentes ecclesiam de Mederiheim Spirensis diocesis, que in loco desolato sita fuit et ab omni cultu hominum aliena, sed diebus nostris vobis a venerabili confratre nostro et coepiscopo Spirensi Cuonrado imperialis aule cancellario ob sublevandam inopiam vestram de consensu tocius capituli Spirensis cum omnibus appendiciis eiusdem ecclesie est collata, sicut in autentico dicti coepiscopi nostri expressum audivimus et vidimus pre- scienti ipso eciam a nobis id expetente, vobis et monasterio vestro in perpetuum confirmamus et presentis scripti patro- cinio communimus, ita ut de fructibus memorate ecclesie do- mus vestre utilitatem libere ordinetis, episcopo et archidia- cono sua iusticia salva remanente. Nulli igitur ecclesiastice secularive persoue nostre diocesis vel provincie liceat hanc nostre confirmacionis paginam infringere vel ei ausu teme- rario contraire. Quod si qua fecerit, indignacionem omnipo- tentis Dei se non dubitet incurrere et perpetue damnacioni se ipsam nisi resipuerit destinare. Datum Wormacif, anno dominice incarnacionis MCCXXIIU. indictione XII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 196, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/edd0a72c-afd9-4cab-85a6-f533258a2fcb/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success