Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 367, S. 301
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 367, S. 301

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 367, S. 301
1262. 291
contestari quam scirent omnem veritatem. Immo eciam sub iuramento, quo ecclesie Spirensi sunt astricti, iniunximus eis huiusmodi facere protestacionem. Qui prehabita deliberacione diligenti et conscienciis diligenter examinatis. dixerunt se scire et verum esse, quod predictus Gotzo illam decimam tenuit a Conrado de Lichtenstein titulo pignoris usque ad mortem suam. Unde eciam domina Irmela uxor sua eo mor- tuo statim eundem Conradum impetiit pro redempcione decime sue eo quod racione pignoris iII? LX. marce pertinerent ad eam, a cuius instancia et impeticione se tunc absolvit et expedi- vit eam ad plenum, de illis LX. marcis redimens decimam suam, quam postea idem Conradus de Lichtenstein vendidit monasterio et conventui sancti Lamperti. Hec dicebant super animas suas sibi constare et vera esse et sub iuramento prestito ecclesie Spirensi. Facta autem est hec protestacio in orto nostro Hagebach, anno Domini MCCLXII. presentibus Emmichone et Friderico comitibus de Liningen, Philippo de Hohenvels, Friderico de Franckenstein, Heinrico de Ruprech- tesburc et castellanis nostris, et aliis multis probis et hones- tis. In cuius rei testimonium et memoriam hanc literam con- scribi fecimus et nostro sigillo roborari.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 367, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/44668654-b7c9-4605-9f13-a0b8305f8ab9/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success