Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 136, S. 144
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 136, S. 144

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 136, S. 144
Otto Dei gracia Spirensis ecclesie humilis minister. Omni- bus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Notum esse volumus universitati vestre, quod cum questio verteretur inter nos et^prelatos et dilectos nostros Spiren- sis ecclesie canonicos de moneta, cuius ponderis et bonita- tis esse deberet, quia obscura quedam verba in antiquis privilegiis posita esse videbantur, nos omnem illorum am- biguitatem tollentes recognoscimus, eam esse debere libra- lem, talem videlicet quod XII. uncie et VI. denarii pondus habeant unius marce, et XIII. uncie et VI. denarii unam mar- cam valeant puri argenti. Et attendentes beneplacitum domni nostri imperatoris Heinrici et regis Sicilie et salutem nostram et fraternam dilectionem, secundum predictam for- mam eandem monetam in perpetuum stabilem esse debere confitemur, et speciali auctoritate decernimus, ita ut quo- libet anno novum signum secundum nostram voluntatem num- mis imponatur. Statuimus ergo sub anathemate, ne usquam aliqua persona presentis vel futuri temporis hanc ordinacio- nem immutare presumat. Acta sunt hec anno dominicf in- carnacionis MCXCVI.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 136, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/f6753692-839f-4cc9-acaf-cc0e52ccdcdb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success