Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 321, S. 270
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 321, S. 270
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Con- radus dictus Phephelinus, canonicus sancti Germani apud Spiram et ego Elisabeth soror dicti C. recogitantes et revol- ventes unicuique hominum diem ultimum prope esse, sicut sacra testantur eloquia, cupientes piis locis aliquid de bo- norum nostrorum immobilium substancia elargiri et rerum nostrarum auctorem omnium Christum filium virginis consti- tuere successorem, unanimi voluntate damus, legamus areas subscriptas, quas communiter possidemus et que ad nos sunt iure hereditario devolute, in Mulenbrunnen et in Hemmen- rode monasteriis ordinis Cisterciensis, ut in eisdem utrius- que parentum nostrorum et animarum nostrarum perpetua memoria habeatur. Hoc eciam in hoc testamento nostro con- corditer condito volumus observari, quod altero nostrum viam universe carnis ingresso superstes areis, que communes nunc nobis sunt, utatur et censum de eis recipiat quoad vivat et post mortem superstitis cedant monasteriis prelibatis propor- cionaliter dividende. Si autem superstes prelibatis conven- tibus triginta libras Spirensium denariorum legalium voluerit assignare, dicta monasteria post assignatam pecuniam nichil iuris habebunt in areis memoratis. Sunt autem hec aree communes, due site apud ecclesiam sancti Iacobi, unde sin- gulis annis octo solidi Spirenses. Item una area sita apud marcellum, unde quatuor solidi Spirenses hereditario censu persolvuntur. Item una apotheca, que dicitur Stadel sita in foro panis, unde tantum solvitur quanto locari poterit. Hoc igitur testamentum nostrum rite ordinatum stabile et firmum iuxta formam prescriptam volumus permanere et inviolabiliter observari. Testes itaque huius testamenti sunt, Herthvidus decanus, Ditherus scolasticus, Sewiggerus et Bernhohus ca- nonici sancti Germani apud Spiram, Iohannes de sancta cruce, magister Otto prebendarius Spirensis. Ut igitur super pre- notato testamento rite et racionabiliter condito nullus scru- puius dubietatis in posterum valeat suboriri, presentem car- tam sigillis venerabilium dominorum Bertholdi maioris pre- positi, Adelvolci scolastici et capituli sancti Germani Spi- rensis petivimus roborari. Datum et actum anno Domini MCCLIIII. idus octobris.
125* december 14. 261
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 321, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/448b666f-efb7-4e19-8832-a22ac0c022ce/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success