Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 194, S. 183
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 194, S. 183
C. Dei gracia maioris ecclesie Spirensis prepositus. B.. decanus, C. scolasticus, totumque eiusdem ecclesie capitulum, universis hanc paginam inspecturis, salutem in auctore sa- Iutis. Evanescunt cum tempore, que geruntur in tempore, nisi recipiant auctoritate testium, vel scripti memoria firma- mentum. Sciant igitur presentes ac posteri, quod nos Dit- maro civi Spirensi, dicto theoloneario praium, quod contulit ecclesie nostre, situm Ensilnheim apud Loch, quod tondent octodecim viri, et predium nostrum in Windirnheim, cui sem- per annexum debet manere predicfum pratum, hereditario iure concessimus sub hac forma, ut ipse vel sui heredes ec- clesie nostrf annuatim quafuor talenta Spirensis monete de- cimo quarto kal. apnlis et quatuor talenta et dimidium de- cimo quinto kal. octobris persolvant. Census quoque pre- dictos de iam dicto prato et predio ab uno semper heredum prefati Ditmari, ad quem hereditario iure devolutum fuerit, est solvendus, coniunctum eciam et indivisum prenominatum pratum et predium debet in perpetuum permanere. Ceterum si forte prefatus D. vel sui heredes ius suum in sepedicto predio resignare voluerint, pratum cum predio resignabunt. Ut autem hec concessio et promissio rata habeatur et incon- vulsa permaneat, sigillo capituli nostri cum sigillo civium Spirensium fecimus roborari. Facta sunt hec anno ab in- carnacione Domini MCCXXIIII. Nomina testium, qui tunc
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 194, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/49083780-d7c5-454b-a1d3-f1873449a32b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success