Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 671, S. 629
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 671, S. 629


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 671, S. 629
G emebunda et lachrymosa parentis protoplasti transgressio ea conditionis lege posteros sic infecit, ut hanc nec super- abundans divina laigitas extingueret, nec sacri baptismatis unda salutifera liniref, quia Immano generi fatalitatis even- tus propfer hujusmodi transgressionis lasciviam culpa in poenam transfusa, fanquam cicatrix ex vulnere inhaereat et inseparabiliter sit infixus. Nos igitur Gerhardus episcopus Spirensis dum vitae hujusmodi vanae et fallacis prosperitas forvo ac obliquo nos intueretur infuitu, loquelae autem et memoriae nobis adest ratio, tributum conditioni humanae, quam innata semper insequitur fragilitas, impositum volentes agnoscere, saluti animae nostrae hoc modo duximus consu- lendum, videlicet quod ecclesiam parochialem villae Kirwilre, nostrae dioecesis, ad nos tanquam episcopum Spirensem pleno jure specfantem, cum omnibus bonis, fruclibus et red- ditibus ad eam pertinentibus, accedente ad hoc consensu honorabilium in Christo nobis dilectorum, decani et capituli et Conradi de Kirckel praepositi ecclesiae nostrae prae- dictae, in cujus praepositura ipsa ecclesia Kirwilre sita di- noscitur, praesentiae seu personis ecclesiasticis ecclesiae
620 1360 april 24.
nostrae praesentias in ea deservientibus univimus et incor- poravimus ac unimus et incorporamus in his scriptis eamque ut sic eidem praesentiae et personis praedictis donavimus perpetuo ac donamus. Volentes, ut Wernhero, rectore ipsius ecclesiae Kirwilre, cedente vel decedente, officiati, procu- ratores seu collectores fructuum et reddituum ad praesentias pertinentium, bona, fructus et redditus ipsius ecclesiae in Kir- wilre colligant et recipiant ac inter praesentes in missis animarum in choro Spirensi cantandis, penuriam ex dictis bonis, fructibus et redditibus, per eos ut sic collectis, quo- libet anno venditis, provenientem distribuant proportionaliter qualibet die. qua hujusmodi missa pro animabus decantatur, salva tamen congrua portione et praebenda competenti per- petuo vicario in praedicta ecclesia Kirwilre celebranti, de qua commode sustentari valeat et curam hospitalitatis ge- rere, assignanda. Oui vicarius perpetuus a nobis et nos- tris successoribus ad dictam ecclesiam erit instituendus et investiendus in eadem et nobis de temporalibus respondebit et spiritualibus subjacebit ac cathedraticum, synodalia et alia jura episcopalia et archidiaconalia et alia onera dictae ec- clesiae incumbentia persolvet expedite. In quorum evidentiam et robur sigillum nostrum praesentibus est appensum. Et nos Eberhardus decanus et capitulum ac Conradus de Kirckel praepositus ecclesiae Spirensis, quia praemissis omnibus con- sensum nostrum adhibuimus, idcirco sigilla nostra ad prae- sentes dicti domini nostri episcopi in praemissorum omnium testimonium appendi iecimus huic scripto. Datum et actum Spirae, sub anno Domini MCCCLX. in crastino beati Georgii martyris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 671, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/eaa3e5ce-90dd-49d7-a59d-c492f4564cca/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success