Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 578, S. 503
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 578, S. 503
INfoverint universi praesentium inspectores, quod nos frater Heinricus abbas et conventus monastcrii de Hemmenrode, ordinis Cisterciencis, Treverensis dioecesis, curiam nostram Affolterloch et bona attinentia discretis viris Nicolao de ove aurea et Gotschalco dicto Schaf, civibus Spirensibus, nec non Heilmanno dicto Holtmunt, civi Wormatieilsi, vendidi
*94 1318 juni 30.
uvus, tali conditione mediante. scilicet quod de bouis dictae curiae attinentibus, sitis infra terminos villae Walsheim, tan- tum unum aratrum sive unius aratri agricultura, domino epis- copo Spirensi exactiones, quae vulgariter dicuntur beytda, aunuatim solvere teneatur, de aliis vero ejusdem curiae bonis sive aratris exactionem aliquam a tempore, a quo non exstat memoria, unquam dedimus, licet de ipsa danda, etiam de aliis duobus aratris, aliquando a villanis dictae villae fueri- mus impediti. Si vero dicti emptores per jus convincti fue- rint, quod de pluribus quam de uno aratro exactiones dare teneantur, quidquid ultra exactiones unius aratri dare per jus arctabuntur, nos secundum formam literarum venditinnis curiae praedictae ipsis tenebimur resarcire. Praedicti etiam emptores tenore praesentium publice profitentur, quod ipsi occasione exactionis de jure unius aratri annuatim, ut prae- missum est, dandae, nos impetere non possunt, neque debent. nec ratione dicti oneris aliqua actio competit ipsis contra nos, cum hujusmodi onus exactionis cum caeteris oneribus praefatae curiae de voluntate, scitu et assensu emptorum praedictorum non fuerit insertum literis venditionis curiae an- tedictae. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum uua cum sigillis Nicolai de aurea ove et Gotschalci dicti Schaf, civium praedictorum, praesentibus cstappensum. Nos quoque Nicolaus et Gotschalcus emptores praedicti sigilla nostra pro nobis ac Heilmanno dicto Holtmunt supradicto et nostris heredibus literis praesentibus apposuimus in testimo- nium omnium praemissorum. Datum anno Domini MCCCXVIII. in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 578, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/4a6d2f73-81e6-45f0-8b63-8cfb018737f1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success