Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 148, S. 151
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 148, S. 151



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 148, S. 151
In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuonradus eccle- sie Spirensis episcopus. Sepe propter diuturnitatem tempo
1*2 1207.
ris in dubium vertitur, quod inter homines verbis vel factis contrahitur, nec in memoria preterite actionis firmiter reti- neri speratur, nisi condicionis origo scripture auctoritate fulciatur. Inde est quod notum fieri volumus omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris hanc cartam inspicien- tibus, quod cum voluntate capituli nostri et consensu civium nostrorum pro reverencia sancti sepulchri tradidimus eccle- siam, que sita est apud Diepruchen cum fundo suo et cum omnibus appendiciis suis, sive in terris cultis vel incultis, sive in pascuis, sive in pratis ecclesie in Denkendorf, ea condicione, ut ad propositum illius loci respectus hinc ha- beatur, de temporalibus et in spiritualibus prout ordinis eius regula requirit, nobis autem si quis in hiis defectus interci- derit, et successoribus nostris corrigendis reservetur, et ut a preposito Cuonrado de Denkendorf vel eius successore tenuitas huius ecclesie pro posse et nosse in temporalibus adiuvetur, nec non divinum officium celebriter ibidem per providenciam eiusdem prepositi et suorum successorum pro- curetur. Prepositum igitur prenominatum instituimus, et ipse institucionem in hunc modum accepit a nobis, quod mulieri- bus adhuc ibi superstitibus in necessariis tam corporis quam anime amanter et diligenter ad vitam earum providebit vel de consilio vel auxilio episcopi et ipsius prepositi munifi- cencia ad alia conventicula mulierum eiusdem professionis, cum earum voluntate transferre curabit, et ut omnibus eis ab hac luce subtractis, vel alias translatis, prepositus predic- tus vel eius successor faciat ibi sue professionis conventum Deo vel sancto sepulchro perpetuo serviturum, et quoad ius diocesanum episcopo civitatis in omnibus obediturum, et quod in loco predicto nulla umquam surgant edificia de qui- bus civitati possit imminere periculum, neque cives impetan- tur de cetero de confractione muri ad munimentum sue ci- vitatis quondam necessitatis causa de loco iam dicto trans- lati. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, ad perpetuam firmitatem ecclesie Spirensis et ecclesie in Denkendorf pa- ginam istam conscribi et auctoritate nostri sigilli simul et ecclesie fecimus insigniri. Huius rei testes sunt, Otto maior prepositus, Albertus decanus et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCVII. indictione X. pon- tificatus nostri anno VII.
1308 december 2.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 148, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/7eaa3adf-dd9e-4133-a3f4-15b89a360c63/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success