Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 331, S. 276
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 331, S. 276

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 331, S. 276
Philippus de Valkenstein, omnibus presens scriptum intuen- tibus, subscripte rei fidem adhibere. Constare volumus sin- gulis et universis, quod nos ob reverenciam Dei omnipotentis et sue matris, gloriose virginis Marie, nec non ob remedium anime nostre, Ysengardis uxoris nostre, patris et matris nos- tre absolvimus capitulum ecclesie Spirensis ab exactionibus, que vulgariter dicuntur betde, quas singulis annis ex debito consuevimus requirere de bonis quibusdam in Dandestat si- tis, emptis olim ab ipso capitulo a Bertholdo milite de Epilns- heim, volentes capitulum memoratum nunc et in perpetuum eorundem bonorum possessione libera gaudere et quieta, nec a nobis, nec a quocunque nomine nostro seu liberis nostris, qui una nobiscum eisdem renunciaverunt, exactionibus amplius capitulum -gravari pretaxatum. Idem quoque de colonis suis ibidem, nisi tunc nostri sunt proprii aut alia bona simul cum istis colant, de quibiis ad huiusmodi exactiones nobis solven- das teneantur, volumus a nobis et nostris heredibus obser- vari. Huius rei testes sunt, Iohannes de Nidowe, Sifridus de sancto Albino, item Harmuot Kisteln, Heinricus Florant, Walter de Schifferstat, Dither Morlin, Nibelungus et Heilo milites de Didensheim et Heinricus prebendarius Spirensis. Datum et actum apud Wachenheim, anno Domini MCCLV. nonas decembris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 331, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a0fdb36e-fe7a-4b99-bfe8-b0ef018b64f8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success