Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 646, S. 591
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 646, S. 591


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 646, S. 591
Gferlacus Dei et apostolicae sedis gratia sanctae Mogun- tinae sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archi- cancellarius, universis Christi fidelibus, quorum interest vel in- tererit, sinceram in Domino caritatem. Inter caeteras mansio- nes, quae ad curiae coelestis obsequia et terrestrium commoda populorum divinae providentiae consilio nobis subjectae in ter- ris, ecclesiae Spirensis debitores effecti, cogimur ejus invigi- lare commodis et necessitatibus providere, ne depereat, sed magis conservetur in esse. Exposuit itaque nobis honorabilis in Christo nobis dilectus, Gerhardus electus, confirmatus ejus- dem ecclesiae, quod ecclesia sua, variis et gravibus jamdu- dum fatigata, adhuc pulsetur oneribus debitorum, quae usu- rarum voraginibus, obsidum et fidejussorum commessationi- bus ac creditorum pignorationibus et invasionibus de die in diem gravius et gravissime augeantur in tantum, quod de ipsius ecclesiae interitu irreparabili vehementius sk timen- dum, nisi fructuose sibi et celeri remedio consulatur, quod- que eidem ecclesiae suae, nec bonis mobilibus, cum propter temporum sterilitatem non existant, nec per aliorum immo- bilium alienationem tollerabilius et cum minoris dampni dis- pendio ad praesens consuli possit, quam quod castrum ipsius ecclesiae Rietperg nuncupatum cum villis sancti Martini et Wilrae adjacentibus, juribus et attinentiis eorundem hono- rabilibus in Christo decano et capitulo ecclesiae Spirensis pro tribus millibus libris hallensium vendatur, super pacto tamen reemptionis et restitutionis pro tanta summa hallen- sium sibi et suis successoribus faciendae, cum ad hoc obtu- lerit se facultas. Propter quae idem dominus electus nobis instantius supplicavit, ut contractui hujusmodi seu alienationi nostrum vellemus adhibere consensum et ipsum contractum auctoritate nostra metropolitica approbare. Nos igitur jam dictae ecclesiae Spirensis incommodis paterno compatientes affectu, considerantes quoque, quod tali urgente neccessita- tis articulo, longe decentius, longe securius, melius est et uti- lius, quod castrum et villae praedictae cum suis juribus et attinentiis, ut praedicitur, alienanda, apud capitulum ecclesiae Spirensis remaneant sub forma praedicta, quam transferan- tur ad manus exteras, potentes dubias et incertas et a qui- bus rara vel difficilis earundem restitufio speraretur, con
582 , 1349 october i.
tractui venditionis praedictae nostrum adhibentes ex certa scientia consensum, ipsum auctoritate nostra metropolitica in Dei nomine admittimus et approbamus. In quorum evi- dentiam nostrum sigillum appendi jussimus huic cartae. Da- tum anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono, feria quinta post diem beati Michaelis archangeli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 646, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/bdb376db-848f-487d-b165-185d8509e8c0/charter>, accessed 2025-03-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success