Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 421, S. 348
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 421, S. 348


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 421, S. 348
Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Uni- versis imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, gra- ciam suam et omne bonum. Noverint universi,. nos literas clare memorie domini Friderici secundi Romanorum impera- toris vidisse sub bulla aurea in hfc verba: (Sicuti supra Nrus. 188). Nos igitur devotis venerabilis Wernheri archie- piscopi Moguntinensis principis et archicancellarii nostri ca- rissimi supplicacionibus inclinati, ad imitacionem divorum
1275 marz 12. 339
imperatorum et regum Romanorum predecessorum nostrorum illustrium, omnia et singula prenotata de benignitate regia et ex certa sciencia liberaliter innovamus, approbamus, confir- mamus et buius scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostre innovacionis, approbacionis et confirmacionis infringere, vel eidem ausu temerario contraire. Quod qui facere forte presumpserit, gravem nostre indignacionis offensam se noverit incursurum. ln cuius rei testimonium et munimen presens scriptum exinde conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri. Datum Spire, IV. idus marcii, indictione III. anno Domini MCCLXXV. regni vero nostri anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 421, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/c0c70ceb-6f11-4336-8aeb-ab00869c752c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success