Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 418, S. 346
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 418, S. 346


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 418, S. 346
N os iudices Spirenses et R. officialis domini prepositi Spi- rensis, tenore presencium protestamur publice et constare volumus universis, quod super questione, quam universitas villanorum in Westheim moverunt fratribus in Affolderloch super eo, quod dicebant eos excessisse metas suas in arando, tam in curia quam in ortis, in agris et in aliis racione al- meinde attinentibus terminis villarum, dicti fratres cum ip- sis villanis super omnibus premissis, que dicti fratres exce- dentes terminos suos dicebantur ad se traxisse minus iuste, taliter sunt concordati, quod ipsi fratres et eorum succes- sores predicta omnia et singula de bona voluntate et una- nimi consensu villanorum predictorum et eorum successorum habebunt et deinceps perpetuo iusto titulo possidebunt libere et quiete, ita tamen quod singulis annis dicti fratres univer- sitati villanorum in Westheim predictorum in annunciacione beate virginis in recompensam dicte arative superflue ut di- cebant eisdem villanis modium siliginis dabunt et presentabunt. Adiectum est eciam et tam a fratribus quam a villanis pre- dictis in hoc utrimque consensu et concordatum, quod ipsi fratres omnia iura sua, que querere et respicere in diversis
1273 augost 1. 337
locis debebant, ex parte villanorum querent et respicient solummodo in lapide illo signato retro domum fratrum in fine ville posito. Testes huius rei sunt: frater Th. de Pru- mea et frater Arnoldus sacerdotes Novecurif, Ruodolphus magister ibidem, frater Markelmus aliique, magister et frater Thomas vices gerens magistri in Affolterloch, Berengerus sacerdos in Westheim, Conradus scolasticus dictus Lemers- chini, Sigenlo Dueswigus, H. Hort.. Eckebertus, H. Scafhu- sus, Merculinus frater sacerdotis predicti, et alii quam plures ibidem. Ut autem predicta omnia et singula in suo robore maneant valitura, ad preces parcium sigilla nostra hiis duxi- mus apponenda. Actum et datum anno Domini MCCLXXIII. (die ad) vincula Petri.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 418, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/e5c8dab3-9a40-47d6-acca-e9b0640ed365/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success