useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) E.4.T.3
Signature: E.4.T.3
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Februar 1313, St. Gallen
Abt Heinrich und der Konvent von St. Gallen übertragen dem Kaplan der Oswaldskapelle als Ersatz für den verkauften Oglinsberg Einkünfte aus der oberen Josrüti.
Source Regest: Chartularium Sangallense V, Nr. 2847, S. 236.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen E.4.T.3.

2 Siegel, 1. Abb. 112; 2. Abb. 94. Material: Pergament
Dimensions: 38/18,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15. Jh.): Von Ionsruti.
Graphics: 
x
Omnibus Christi fidelibus presencium inspectoribus Hainricus dei gratia abbas1 totusque conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constanciensis dyocesis salutem cum notieia || subscriptorum. Ne ea, que geruntur in tempore, oblivionis caligine obfuscentur, expedit ipsa litterarum testimoniis perhennari. Noverint igitur universi tam posteri quam presentes, quod nos || receptis decem marchis argenti ponderis Constanciensis a discreto viro Johanne dicto Fuller cive oppidi sancti Galli, pro quibus possessio dicta Oglinsberch2, que quondam accedenlte nostra omnium voluntate donata fuerat capelle sancti Oswaldi3 annexe nostro monasterio predicto per dilectum in Christo Hainricum dictum Ogelin capellanum iam dicte capelle recto tytulo vendicionis transferebatur in dictum Johannem eciam omnium et singulorum nostri consensu adhibito per dominum Walt herum quondam dictum Lestin capellanum dicte capelle, ipsas in nostros nostrique monasterii usus notorios convertimus, videlicet in exhoneracionem debitorum, que contraximus per expedicionem dilecti in Christo magistri Hainrici de sancto Gallo4 nostri clerici per nos pro nobis et in negociis nostri monasterii missi ad generale concilium Viennense5. Ne autem dicta capella propter alienacionem possessionis prescripte sibi pertinentis in divino officio pateretur inposterum aliquod detrimentum, inito consilio et unanimi voluntate et consensu nostri omnium adhibitis domino Jacobo capellano predicte capelle suisque successoribus nomine ipsius capelle in reconpensam prescripte possessionis donavimus et nos presentibus dedisse profitemur redditus unius libre et duorum solidorum denariorum monete Constanciensis de proventibus seu censibus possessionis in obern Jonzruti6, que abbacie nostri monasterii predicti specialiter pertinere dinoscebantur, volentes, ut predictus dominus Jacobus suique successores capellani prescripte capelle prenotatos redditus unius libre et duorum solidorum denariorum nomine ipsius capelle habeant et possideant et annis singulis de suprascriptis censibus percipiant perpetuo pacifice et quiete sine cuiusvis obice contradictionis, volentes eciam, ut prescripta donacio per nos facta eam vim habeat, ac si in iudicio foret facta, adhibitis per nos in prescriptis omnibus et singulis verborum et gestuum sollempnitate, que in talibus donacionibus factis nomine reconpense facto vel iure scripto debent vel consweverant adhiberi. Renunciamus eciam tam pro nobis quam pro nostris successoribus omni iuris communis vel privati, canonici ac civilis auxilio, excepcioni necnon litteris quibuslibet a sede apostolica vel aliunde inpetratis aut eciam inpetrandis et universalitera) cuiusvis tam in genere quam in specie, pretextu cuius prescripta nostra donacio a nobis vel aliquo nostrorum successorum inposterum inpeti posset quomodolibet aut cassari. In quorum omnium et singulorum evidenciam dicto domino Jacobo suisque successoribus nomine sepedicte capelle donamus presentes sigillorum nostri karactere consignatas. Datum et actum apud sanctum Gallum, anno domini M°.CCC°. XIII°. pridie idus febr. indictione XIa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense V, Nr. 2847, S. 236-237.

Original dating clauseXIII°. pridie idus febr.

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 63a, S. 182 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III, 1211.


LanguageLatein

Notes
a) Hier fehlt occasioni. - 1 Heinrich v. Ramstein, 1301-1318. - 2 Wohl auf dem Rotmonten, Stadt St. Gallen; Name abg. oder nach einem neuen Besitzer umbenannt. - 3 Oswaldskapelle, am Schulturm des Klosters angebaut. - 4 Heinrich v. St. Gallen, aus der adeligen Bürgerfamilie in Konstanz, 1285-1332. - 5 Konzil v. Vienne, Okt. 1311-Mai 1312. - 6 Josrüti, Stadt St. Gallen.
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.