useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1380 IV 16
Signature: 1380 IV 16
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. April 1380, Konstanz
Johannes Burgauer, Kirchherr der Pfarrkirche St. Laurenzen in St. Gallen, verzichtet zugunsten des Klosters St. Gallen auf Getreideeinkünfte und Zehnten.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense IX, Nr. 5779, S. 448 (App. UB I, 153.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen F.4.G.2.

Siegel leicht besch., Abb. 552.
Material: Pergament
Dimensions: 35/25,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15. Jh.): Von sant Lorentzen kilchen ze sant Gallen.
Graphics: 
x
Noverint universi et singuli, quos nosce fuerit oportunum, et presertim hii, quorum interest vel intererit, quique sua crediderint interesse et quos presens tangit vel tangere posset negocium nunc vel in futurum, || quod ego Johannes dictus Burgovwer rector ecclesie parrochialis sancti Laurentzii1 apud sanctum Gallum Constan(tiensis) dyocesis sanus mente et corpore ac bona et matura deliberacione prehabita atque || sponte et libere accedens et considerans, quomodo et qualiter monasterium sancti Galli ordinis sancti Benedicti Const(antiensis) dyocesis sedi apostolice immediate subiectum, a quo hactenus multiplicia beneficia || recepi et de cuius etiam patronatu dicta mea ecclesia existit, multorum debitorum oneribus est pregravatum multaque onera alia et necessitates inevitabiles incumbunt eidem, quare etiam ibidem divinus cultus, qui ab olim in ipso laudabiliter viguit, non solum diminui incipit, verum etiam iam pro magna parte diminutus existit, quodque fructus redditus et proventus et alia dicti monasterii bona pro premissis subpportandis et sublevandis sufficere non valent, et quod in offitiis caritatis primo loco illis tenemur obnoxii, a quibus beneficia nos cognoscimus recepisse, omnes et singulas oblationes in dicta mea ecclesia parrochiali et eius occasione provenientes et etiam omnes et singulos fructus redditus proventus obventiones et emolumenta ad plebanatum ipsius ecclesie mee spectantes et spectantia et insuper redditus seu decimas dicte mee ecclesie infra designatos seu designatas pro mei et ministrorum aliorum in dicta mea ecclesia servientium et servire debentium sustentatione, ad quam etiam sustentationem et congruam episcopalium iurium solutionem debite hospitalitatis tentionem et aliorum incumbentium onerum supportationem hec sufficiunt, ymmo superhabundant, eligo et retinere volo, et ad consulendum et succurrendum dicto monasterio in premissis et presertim pro restauratione et conservatione divini cultus ibidem, omnes et singulos alios redditus fructus proventus decimas maiores et minores obventiones et emolumenta quecunque dicte ecclesie mee, in quibuscumque consistant et qualitercumque proveniant vel nominentur, per venerabilem patrem dominum Cůnonem de Stoeffeln dei gratia abbatem2 monasterii supradicti et suos successores integre paciffice et quiete percipiendos levandos inbursandos disponendos locandos ac ordinandos cum omnibus suis iuribus et pertinentiis atque omni iure actione petitione et requisitione michi et dicte mee ecclesie pro ipsis et ad hec conpetentibus et conpetere valentibus donatione perfecta irrevocabili et inter vivos ad omnia illa tempora, quibus supervixero et dicte ecclesie rector fuero, dicto monasterio sancti Galli donavi dedi tradidi et concessi et presentibus dono do trado et concedo constituens me hoc precario iure possidere, donec dictum monasterium horum omnium corporalem acceperit possessionem, quam etiam accipiendi auctoritate sua et retinendi deinceps eidem monasterio omnimodam et liberam licentiam concedo. Recognovi insuper et presentibus recognosco dicto domino abbati et ipsius monasterio omne ins per dictum tempus debere competere, quod rector ecclessie sancti Laurentzii apud sanctum Gallum ad ecclesias et eorum rectores temporales seu perpetuos in Gaiss3 et in Huntwil4 in vita et in morte etiam quoad amotionem et eorum presentationem in et ab eisdem necnon in hereditaria successione hucusque de iure vel de facto seu consuetudine dinoscitur habuisse, promittens quoque premissam donationem ac omnia et singula supradicta perpetuo rata grata et firma habere et tenere et non contra facere vel venire per me vel alium seu alios de iure vel de facto quibuscumque ingenio seu colore quesitis. Renuntiavi etiam et presentibus renuntio exceptioni doli mali quod metus causa debite sollempnitatis non adhibite in factum actioni in integrum restitutioni gratiis litteris et privilegiis quibuscumque a sede apostolica vel aliunde inpetratis et inpetrandis et generaliter omnibus et singulis aliis exceptionibus deffensionibus et adinventionibus et omni alii iuris canonici civilis et municipalis scripti et non scripti et cuiuscumque conswetudinis auxilio mediantibus, quibus seu per que contra premissa in toto vel in parte facere vel venire possem directe vel indirecte seu alias qualitercumque, et speciali iuri dicenti generalem renuntiationem non valere, adhibitis in premissis omnibus et singulis et circa ea verborum et gestium sollempnitatibus atque cautelis debitis et consuetis. Hii igitur sunt redditus seu decime per me etiam, ut predicitur, electi et retenti, primo in Rota5 duo modii tritici, quos annuatim solvit Volricus an Schlatterlen6, item tria quartalia et medium quartale tritici, que Cůnr. Brúggler solvit annuatim, item tria quartalia tritici, que Johannes Gerer annuatim solvit, item duo quartalia tritici, que antiquus Kern in Haltan7 solvit annuatim, item duo et medium quartalia tritici, que dictus Kern iunior in Halten solvit annuatim, item unum quartale tritici, quod Jacobus Gesseler solvit annuatim, item unum quartale et quarta pars unius quartalis tritici, que solvuntur annuatim de possessione Cristani dicti Wetters, item tres quarte partes unius quartalis tritici, quas annuatim solvit dictus Vnderseer, item unus modius tritici, quem annuatim solvit Hainr. im Roggenhalm8, item tria et unum medium quartalia tritici, que annuatim solvit Růdolfus in Bůchen9, item quinque quartalia cum quarta parte unius quartalis tritici, que annuatim solvit Dietschinus de Rota de possessione dicta des Rueschen gůt, item unum quartale tritici, quod annuatim solvit Cristanus in der Wis de Rota, item duo quartalia tritici, que annuatim solvit Meht. dicta Staigerin, item unum quartale tritici, quod annuatim solvit dicta Minnenboettin de Rota, item unum quartale tritici, quod annuatim solvit dictus Geueller ab Wissegg10, item unum quartale tritici, quod annuatim solvitur de possessione dicta des alten Ammans gůt ab Wissegg, item viginti quartalia tritici totum mensure oppidi sancti Galli, que annuatim solvuntur de possessionibus seu bonis im Loch11 et in Geran12. In quorum omnium testimonium me presentibus manu mea propria subscripsi in hec verba: Ita factum est. Johannes Burgower rector etc., et etiam sigillum meum proprium presentibus appendi. Actum presentibus honorabilibus dominis magistris Hainr. Liui preposito ecclesie sancti Johannis Constan(tiensis)13, Volrico dicto Burgower canonico ecclesie sancti Michahelis Beronensis14 dicte Const(antiensis) dyocesis et Růdolfo dicto Liehtenstaig de Wil15 layco litterato eiusdem dyocesis et pluribus aliis fide dignis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis et datum Const(antie) anno domini millesimo CCCmoLXXXmo, XVI kln. maii, indictione||
tertia.||
Itaa-) factum est. Johannes Burgovwer rector parrochialis ecclesie sancti Laurencii aput sanctum Gallum-a).
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5779, S. 448-450.

Original dating clauseXVI kln. maii

Editions
  • UB St. Gallen IV, 1820.


LanguageLatein

Notes
a) Von Burgauer eigenhändig. - 1 St. Laurenzen, Pfarrkirche der Stadt St. Gallen. - 2 Kuno v. Stoffeln, 1379-1411. - 3 Gais AR. - 4 Hundwil AR. - 5 Viell. Rothalden, Gem. Bühler AR. - 6 Schlatterlehn, Gem. Teufen AR. - 7 Halten, Gem. Bühler AR. - 8 Roggenhalm, ebd. - 9 Buechen, Gem. Teufen AR. - 10 Wissegg, Gem. Bühler AR. - 11 Loch, ebd. - 12 Geren, ebd. - 13 Heinrich Livi, 1371-1381 Propst des Chorherrenstifts St. Johann in Konstanz. - 14 Chorherrenstift St. Michael in Beromünster, Amt Sursee LU. - 15 Wil, Stadt u. Bez.
Places
  • Konstanz
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.