Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1346 IV 03
Signature: 1346 IV 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. April 1346, Avignon
Papst Clemens VI. überträgt Jakob von Lindenberg ein Kanonikat in Beromünster und reserviert ihm eine Chorherrenpfründe.Source Regest: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3973, S. 504 (Rieder, Röm. Quellen, 1127.).
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 169, f. 298v, ep. 161.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 217, f. 478, ep. 161.
Dilecto filio Jacobo de Lindemberg1 canonico ecclesie sancti Micahelis Beronensis2 Constanciensis diocesis salutem etc. Suffragancia tibi merita probitatis, super quibus apud nos fidedigno testimonio commendaris, nos inducunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque tibi prout asseritur in iure canonico studenti, pro quo etiam venerabilis frater noster Vlricus episcopus Constanciensis3 nobis super hoc humiliter supplicavit, premissorum intuitu graciam facere specialem, canonicatum ecclesie sancti Micahelis Beronensis Constanciensis diocesis cum plenitudine iuris canonici apostolica tibi auctoritate conferimus et de illo etiam providemus, prebendam vero, siqua in dicta ecclesia vacat ad presens vel cum vacaverit, quam tu per te vel procuratorem tuum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spatium, postquam tibi vel eidem procuratori vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandam, conferendam tibi post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi apostolice reservamus, districtius inhibentes . . episcopo Constanciensi, qui est pro tempore, et dilectis filiis capitulo ipsius ecclesie seua) illi vel illis, ad quem vel ad quos in dicta ecclesia prebendarum collatio provisio vel quevis alia dispositio pertinet communiter vel divisim, ne de prebenda predicta interim etiam ante acceptationem eandem, nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator predictus illam nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam qua vis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis ipsius ecclesie statutis et consuetudinibus contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate aliab) roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in ipsa ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis vel prebendas expectantibus in eadem te in assecutione dicte prebende volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem prebendarum et beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem vel quamcumque aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nequeat alicui provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gracie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut si presens non fueris ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absentia tua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesseris, corporaliter illud prestes, seu quod in ecclesia Ymbriacensi4 prefate diocesis canonicatum obtines et prebendam. Nulli ergo etc. nostre collationis provisionis reservationis inhibitionis constitutionis et voluntatis infringere etc. Dat. Auinione, III. non. aprilis, anno quarto.||
§ In eodem modo venerabilibus fratribus . . Auinionensi5 et . . Constanciensi episcopis ac dilecto filio Ottoni de Rineg6 canonico Constanciensi salutem etc. Suffragancia dilecto filio etc. usque obtinet et prebendam. Quocirca mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Jacobum vel procuratorem suum eius nomine exnunc auctoritate nostra in dicta ecclesia sancti Michaelis recipi faciatis in canonicum et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo eiusdem ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, prebendam vero per nos in eadem ecclesia ut premittitur reservatam, si tempore huiusmodi nostrec) reservationis vacabat ibidem vel postea vacavit aut cum inibi vacare contigerit, eidem Jacobo post acceptationem predictam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eadem auctoritate conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem prebende iurium et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum sibique facientes de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, non obstantibus omnibus supradictis seu si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores auctoritate nostra etc. Dat. ut supra.

Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3973, S. 505-506.
Original dating clause: III. non. aprilis
Comment
R wasserfleckig, am Rand besch., der unleserliche oder zerstörte Text erg. nach B.Language:
Notes:
a)ac B. - b)alia firmitate mit Umstellungszeichen B. - c)nostre fehlt in B. - 1 Jakob v. Lindenberg (Gem. Niederbüren, Bez. Wil). - 2 Chorherrenstift Beromünster, Amt Sursee LU. - 3 Ulrich Pfefferhard, 1344-1351. - 4 Chorherrenstift Embrach, Bez. Bülach ZH. - 5 Johannes de Cojordan, 1336-1349 Bischof v. Avignon. - 6 Otto v. Rheineck, vgl. Nr. 3703, Anm. 1.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1346 IV 03, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGVI/1346_IV_03/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success