Charter: Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1353 XI 11
Signature: 1353 XI 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. November 1353, Avignon
Papst Innozenz VI. beauftragt den Abt von St. Gallen, Konrad Ramung, Kirchherrn von Roggenbeuren, für ein Kanonikat in Konstanz zu providieren.Source Regest: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4324, S. 207 (UB St. Gallen IV, S. 1135, Anhang 321. - Reg. ep. Const. II, 5119. - Rieder, Röm. Quellen, 1274.).
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 220, f. 420, ep. 312.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 124, f. 513, ep. 312.
Dilecto filio . . abbati monasterii sancti Gallii1 Constanciensis diocesis salutem etc.a) Dignum reputamus et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica graciosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur. Cum igitur dilectus filius Conradus dictus Ramung rector parrochialis ecclesie Roggenburren2 Constanciensis diocesis apud nos de probitatis et virtutum meritis multipliciter commendeturb), nos volentes eundem Conradum, pro quo etiam dilectus filius Johannes electus Constanciensis3 asserens ipsum yconomum suum nobis humiliter supplicavit, prosequi propterea favoribus graciosis, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, si post diligentem examinacionem ad hocc) ipsum ydoneum esse repereris, super quo tuam conscienciam oneramus, eidem Conrado de canonicatu ecclesie Constanciensis, in qua canonicatuum et prebendarum collacio ad dilectos filios capitulum eiusdem ecclesie pertinet, cum plenitudine iuris canonici auctoritate nostra providere procures, faciens ipsum vel procuratorem suum eius nomine in eadem ecclesia Constanciensi auctoritate predicta recipi in canonicum et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iurisd) canonici assignatis, prebendam vero, siqua in eadem ecclesia vacat adpresens vel cum vacaverit, quam dictus Conradus per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam sibi vel eidem procuratori vacacio illius innotuerit, duxerit acceptandam, conferendam sibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni tue eadem auctoritate reserves, districtius inhibens eisdem capitulo, ne de dicta prebenda interim etiam ante acceptacionem huiusmodi, nisi postquam eis constiterit, quod ideme) Conradus vel procurator predictus illam noluerint acceptare, disponere quoquomodo presumant ac nichilominus prebendam, quam ut premittitur reservabis, si in dicta ecclesia vacat adpresens vel cum eam inibi vacare contigerit, eidem Conrado post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate predicta conferas et assignes, inducens ipsum vel dictum procuratorem pro eo per te vel alium seu alios in corporalem possessionem prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum et defendens inductum ac faciens sibi de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, non obstantibus de certo canonicorum numero et aliis quibuscumque statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Constanciensis contrariis iuramento confirmacione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia qua vis auctoritate in eadem ecclesia Constanciensi in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis seu prebendas expectantibus in eadem dictum Conradum in assecucione dicte prebende volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionemf) prebendarum ac beneficiorum aliorum preiudicium generari, aut si eisdem capitulo seug) quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem seu quamcumque aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litterish) mencio specialis, aut si eidemi) Conradus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Constanciensis solitum iuramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, seu quod idem Conradus dictam parrochialem ecclesiam noscitur obtinere. Nos enim exnunc perinde decernimus irritumk) et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari ac si die dat(a) presencium contulissemus ei canonicatum ipsius ecclesie Constanciensis ac prebendam, si qua vacabat tunc ibidem vel cum vacaret, quam dictus Conradus ut premittitur duceret acceptandaml) conferendam sibi donacioni et disposicionim) nostre ac sedisn) predicte cum interposicione decreti duxissemus specialiter conferendamo). Dat. Auinione, III. idus novembr. anno primo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4324, S. 207-209.
Original dating clause: III. idus novembr.
Language:
Notes:
a)etc. fehlt in B. - b)commendatur B. - c)ho B. - d)iuris fehlt in R. - e)dictus B. - f) In B folgt canonicatuum et. - g)vel B. - h)litteris fehlt in R. - i) B hat richtig idem. - k) Davor radiertes et R. - l) Es folgt durchgestrichen conferendam R. - m)et disposicioni über der Zeile mit Verweisungszeichen R. - n) Es folgt durchgestrichen apostolice R. - o)reservandam B. - 1 Hermann v. Bonstetten, 1333-1360. - 2 Roggenbeuren, nö. Meersburg BW. - 3 Johann Windlock, 1351-1356.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1353 XI 11, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGVII/1353_XI_11.1/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success