Charter: Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1360 XII 02
Signature: 1360 XII 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Dezember 1360, Konstanz
Bischof Heinrich von Konstanz inkorporiert der Marienkapelle im Kloster Einsiedeln die Pfarrkirche Wagen.Source Regest:
Chartularium Sangallense VII, Nr. 4712, S. 523 (Reg. ep. Const. II, 5623.).
Chartularium Sangallense VII, Nr. 4712, S. 523 (Reg. ep. Const. II, 5623.).
Abschr. (B), 1. Hälfte 15. Jh., Stiftsarchiv Einsiedeln, A.JJ2 (Burkhardsbuch), S. 27.
Heinricus dei gracia episcopus Constantiensis1 totumque capitulum ecclesie Constantiensis universis tam presentibus quam futuris, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cum per visitacionem personalem certo certius nobis constiterit, quod licet capella sancte Marie sita in monasterio sancte Marie loci Heremitarum2 nostre dyocesis sit et fuerit multis retroactis temporibus locus devotissimus et per homines diversarum provinciarum tamquam locus propiciacionis in honore beatissime virginis Marie consecratus ab antiquo frequentari consueverit, nichilominus tamen dicta capella redditus non habet, de quibus sacerdos honestus dictam capellam inofficians comode valeat enutriri, prout hec omnia nobis constant, quoniam de abbacia dicti monasterii, cui per multos annos prefuimus3, ad ecclesiam nostram Constantiensem assumpti fueramus. Cum autem ecclesia perrochialisa) in Wagenb)4 adeo sit vicina monasterio dicte capelle, quod sacerdos dictam capellam inofficians eidem ecclesie, maxime cum paucos habeat subditos, in divinis officiis comode preesse valeat et prodesse, igitur tractatu et deliberacione unanimi prehabitis cum capitulo ecclesie nostre super eo et de consensu et voluntate eiusdem capituli nostri et venerabilis in Christo patris domini abbatis monasterii loci Heremitarum antedicti, de cuius patronatu existere dinoscitur, eandem parrochialem ecclesiam prefate capelle cum omni suo iure iuribus pertinenciis proventibus et redditibus universis in dei nomine beate Marie virginis gloriose et tocius celestis curie incorporamus annectimus et unimus, ita quod cedente vel decedente rectore eiusdem ecclesie capellanus eiusdem capelle, qui est vel erit pro tempore, possessionem eiusdem ecclesie iurium et pertinenciarum eiusdem propria auctoritate ingredi valeat et habere. Volumus eciam et ordinamus, ut idem cappellanus in aniversario die nostri Heinrici episcopi Constantiensis suprascripti singulis annis videlicet crastino beati Martini episcopi cum honesto sacerdote anniversarium nostrum celebret rite honorifice et honeste cum missa vigilia et vesperis defunctorum et alias iuxta nostri magnificenciam annis singulis perpetuo sub pena suspensionis ab officio suo divinorum devocius celebrare conetur. In premissorum igitur omnium et singulorum evidenciam firmiorem et robur perpetuum nos sepedictus Heinricus episcopus Constantiensis ecclesie recognoscimus et fatemur omnia et singula premissa de consensu nostro expresso et unanimi voluntate processisse et ut prescriptum est peracta et completa esse et ymo sigillum iam dicti nostri capituli una cum sigillo prefati patris et domini nostri episcopi Constantiensis presentibus est appensum in testimonium omnium et singulorum premissorum. Datum et actum Constantie anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo, feria quarta ante festum beati Nicolai, ind. XIIIa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4712, S. 523-524.
Original dating clause: feria quarta ante festum beati Nicolai
Language:
Notes:
a) B. - b) Zuerst Wangen, dann n radiert. - 1 Heinrich v. Brandis, 1357-1383. - 2 Marienkapelle im Benediktinerkloster Einsiedeln, Gem. u. Bez. SZ. - 3 Heinrich war 1348-1357 Abt von Einsiedeln. - 4 Wagen, Gem. Jona, Bez. See.
Places
- Konstanz
Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1360 XII 02, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGVII/1360_XII_02/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success