useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1372 IV 16
Signature: 1372 IV 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1372, Avignon
Papst Gregor XI. providiert Johann Läbi erneut für die Kirche Jonschwil.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5315, S. 506 (Rieder, Röm. Quellen, 1707.).
 

cop.
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 283, f. 128, ep. 434.


    ins.
    Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 187, f. 319.

      x
      Dilecto filio Johanni Laeby rectori parrochialis ecclesie in Jonswil1 Constantiensis diocesis salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commedarisa) testimonio, nos inducunt, ut te favore apostolico prosequamur. Sane petitio pro parteb) tua nobis nuper exhibita continebat, quod olim parrochialis ecclesia in Jonswilc) Constantiensis diocesis, quam quondam Johannes de Hagenow2 ipsius ecclesie rector dum viveret obtinebat, per ipsius Johannisd) de Hagenow obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacante tu vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura ad collationem vel presentationem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti dicte diocesis communiter vel divisim pertinens in ea forma, secundum quam pro pauperibus clericis beneficiandis dudum scripsimus expectabas dictam ecclesiam sie vacantem tibique exe) ordine debitam et ad collationem dictorum abbatis et conventus pertinentem, prout ex ipsarum forma poteras litterarum infra tempus legitimum acceptasti et de ea tibi provideri fecisti canonice, nisi apostolice reservationes obstarentf). Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, tu dubites dictam parrochialem ecclesiam tempore acceptationis seu provisionis huiusmodi fore dispositioni apostolice specialiter reservatam teque posse propterea super ea imposterum molestari, nos volentes te premissorum meritorum tuorum intuitu favore prosequi gratioso, tuis in hac parte supplicationibus inclinati volumus et tibi canonicatum et prebendam ecclesie in Wisenstag3 predicte diocesis, quarum fructus redditus et proventus quindecim librarum Turonensium4 parvorum secundum taxationem decime valorem annuum ut asseris non excedunt, obtinenti apostolica auctoritate concedimus, quod acceptatio et provisio predicte perinde a data presentium, dummodo idem Johannes de Hagenow familiaris noster non fuerit, valeant plenamque obtineant roboris firmitatem ac si de dicta parrochiali ecclesia nulla per sedem apostolicam specialis reservatio facta foret. Volumus autem, quod quamprimum dictam parrochialem ecclesiam fueris pacifice assecutus, predictos canonicatum et prebendam, quos ut prefertur obtines, quosque extunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis. Nulli ergo etc. nostre voluntatis et concessionis infringere etc. Datum Auinione, XIIII kl. maiig), anno secundo.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5315, S. 506-507.

      Original dating clauseXIIII kl. maiig)



      LanguageLatein

      Notes
      a) R, commendaris B. - b) Es folgt durchgestrichen no. - c)w korr. aus d. - d) Es folgt durch Unterstreichen getilgtes obitum. - e)ex über der Zeile nachgetragen. - f)obstarent irrt. wiederholt. - g) In B folgt pontificatus nostri. - 1 Jonschwil, Bez. Untertoggenburg. - 2 Hagnau, so. Meersburg BW. - 3 Chorherrenstift Wiesensteig, so. Kirchheim unter Tech BW. - 4 Münze von Tours.
      Places
      • Avignon
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.