Charter: Chartularium Sangallense 13 (1405-1411) 7546
Signature: 7546
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1405
, Rom
Papst Innozenz VII. beauftragt den Bischof von Adria und die Cantoren von Konstanz und des Grossmünsters Zürich, die Kapelle St.Fiden in St. Gallen an Heinrich Kochler zu übertragen.
Innocencius etc. Venerabili fratri .. episcopo Adriensis1 et dilectis filiis .. Constanciensis ac sanctorum Felicis et Regule Thuricensis2 Constanciensis diocesis ecclesiarum cantoribus salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Heinricus Kochler clericus Constanciensis diocesis fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Heinrici peticio continebat, quod olim cappella sive cura sancte Fidis extra muros opidi sancti Galli3 dicte diocesis, quam quondam Johannes Frigen ipsius cappelle rector, dum viveret, obtinebat, per ipsius Johannis obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacante prefatus Heinricus vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas sibi de beneficio ecclesiastico cum cura vel sine cura consueto ab olim clericis secularibus assignari, ad dilectorum filiorum prepositi et capituli ecclesie sancti Pelagii Episcopaliscelle4 ac .. abbatis et conventus monasterii de sancto Gallo ordinis sancti Benedicti dicte diocesis communiter vel divisim pertinente vacante vel vacaturo graciose mandavimus provideri, eandem cappellam sic vacantem et ad collacionem abbatis et conventus predictorum communiter pertinentem alias infra tempus legitimum acceptavit et de ea sibi provideri fecit, ac idem Heinricus cappellam ipsam acceptacionis et provisionis huiusmodi vigore pacifice assecutus illam extunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet de presenti. Cum autem, sicut eadem peticio subiungebat, prefatus Heinricus dubitet acceptacionem et provisionem predictas ex certis causis iuribus non subsistere et sicut accepimus dicta cappella adhuc, ut prefertur, vacare noscatur, nos volentes prefato Heinrico premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios cappellam predictam, cuius fructus redditus et proventus decem marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Heinricus asserit, non excedunt, sic vacantem eciam tanto tempore vacaverit, quod eius collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem apostolicam legitime devoluta vel cappella predicta disposicioni apostolice generaliter vel specialiter reservata existant, dummodo dictus Heinricus in eadem cappella intrusus non fuerit et tempore date presencium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis prefato Heinrico auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem cappelle iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendentes inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac facientes sibi de ipsius cappelle fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellacione postposita compescendo, non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus eundem Heinricum in dicte cappelle assecucione volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro .. episcopo Constanciensi et abbati ac conventui predictis vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Volumus autem, quod quamprimum idem Heinricus vigore presencium cappellam huiusmodi fuerit pacifice assecutus, predicte littere, per quas eam acceptavit et de illa sibi provideri fecit, ut prefertur, et processus habiti per easdem et quemcumque inde secuta sint cassa et irrita nulliusque roboris vel momenti, et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Rome apud sanctum Petrum VII. kl. iulii anno primo. A. XVIII. Aldimarius.
abstracts:
- Regest: Rep. Germ. II, Sp.1231
Notes:
1 Adria, ital. Prov. Rovigo.
2 Chorherrenstift Grossmünster Zürich.
3 St.Fiden, Kirche in St. Gallen.
4 Chorherrenstift Bischofszell, Bez. Weinfelden TG.
Places
- Rom
Chartularium Sangallense 13 (1405-1411) 7546, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGXIII/7546/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success