useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1371 IX 14
Signature: 1371 IX 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1371, Krumau
Peter, Ulrich und Johann von Rosenberg schenken in Vollziehung des letzten Willens ihres Bruders Jodok dem Abte und Convente des Klosters in Hohenfurt das Dorf Konradschlag.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 151, Nr. 136
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Über die an Pergamentstreifen hängenden Siegel in rothem Wachs vergl. CIV. und CXIV.
    Graphics: 
    x
    In nomine domini amen. Pristine ac moderne etatis sagaciter adinuenit prouidencia circumspecta, actus mortalium firmare litterarum apicibus, ne ipsos per decursum temporis obliuionis caligo fuscaret. Igitur nos Petrus Vlricus et Johannes fratres de Rosemberch notum facimus vniuersis, quod quia felicis recordii dilectus frater noster olim dominus Jodocus de Rosemberch zelo deuocionis ac pietatis compunctus sanus mente et compos rationis existens ad diuini nominis gloriam et honorem, cuius altitudo prudencie nullis inclusa limitibus nullis terminis comprehensa suos cunctos ministros altis decorat honoribus et celestis efficit beatitudinis possessores, pro sue nec non suorum predecessorum animarum remedio vnam villam dictam in uulgari Theotonico Conratslag cum vniuersitate omnium et singulorum fructuum reddituum ac prouentuum ad eam spectancium deuotis ac religiosis fratribus abbati et conuentui monasterii in Altouado Cisterciensis ordinis, quod nostre fundacionis et dotacionis ab origine sua primeua fore dinoscitur, pie legauit contulit et donauit nomine testamenti idque nobis effectui mancipandum commisit. Volentes ejusdem fratris nostri legata et commissa perducere ad effectum prelibatam villam cum omnibus ipsius adherenciis et circumferenciis vniuersis iamdictis abbati et conuentui, qui est aut fuerit pro tempore, in perpetuum similiter pie damus concedimus et donamus per ipsos et eorum successores dicti monasterii conuentus et abbates pro antedicti nostri fratris ac nostrorum predecessorum animarum remedio possidendam, has tamen condiciones includendo, quod ipsi abbas et conuentus in perpetuum duos pauperes cum illis nouem, quos dudum in suo hospitali fouere noscuntur, a data presencium in antea et deinceps perpetuis futuris temporibus ibidem in ipsorum hospitali alere debeant ac nutrire, necnon in die anniuersario memorati nostri fratris sexaginta pauperes cum pane et ceruisia pascere, cuilibet ipsorum per vnum denarium largiendo ceteraque omnia et singula, que in celebracione anniuersariorum fundatorum solempnitates et cerimonia in cultu diuino et refeccione fratrum facere non negligant aut aliqualiter pretermittant. In cuius rei testimonium et robur sigilla nostra duximus presentibus appendenda. Datum Chrumpnaw anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo in die exaltacionis sancte crusis.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 151-152
    Places
    • Krumau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.