Charter: Urkunden (1173-1846) 1384 IX 28
Signature: 1384 IX 28
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. September 1384, O. AO.
Dieselben schenken demselben das Dorf Gerbetschlag, dann ein Feld bei dem Dorfe Martetschlag und eine Mühle in dem Dorfe Schlagles.Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 190, Nr. 162
Current repository:
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)
Vier an Pergamentstreifen hängende Siegel sämmtlich bereits beschrieben.
In nomine domini amen. Acciones quas mundus ordinat eciam in studiis pietatis, sepe maliciosa delet vetustas temporum, nisi roborentur euidenti testimonio litterarum. Quapropter nos Petrus et Johannes fratres de Rosennberch ad memoriam vniuersorum, quibus presens tenor notus fuerit, profitentes publice volumus deuenire, quod licet ad vniuersorum Christi fidelium statum et comodum ac deuocionis affectum nostre dominacionis deuocio gratiose nititur intendere, ad illud tamen, quo diuinus cultus augmentum recipit, pia deuocione vota nostra liberalius se extendunt ad religiosos precipue, qui a primeua sui plantula nostris et nostrorum progenitorum temporalium subsidiis in domino radicati vitam et conuersacionem suam a mundanis vanitatibus sequestrantes in dei cultura se exercendo deum pro nobis et nostris progenitoribus humiliter deprecantur, non improuide sed sana mentis fruentes racione ad honorem dei omnipotentis et sue matris gloriose omniumque sanctorum suorum gloriam ac ob remedium nostrarum et nostrorum omnium animarum predecessorum honorabilibus et religiosis viris abbati et conuentni monasterii in Altouado ordinis Cisterciensis dyocesis Pragensis vnam villam Galbrechtslag, octo sexagenas grossorum Pragensium minus sexaginta Wyenensibus annuatim censuantem, et vnum agrum circa villam Martynkow sexaginta denarios Wyenenses annuatim, necnon in villa Slaglaus vnum molendinum, triginta duos denarios duodecim oua vnum caseum et tres pullos annuatim soluentem, donamus conferimus per eosdem perpetuis temporibus cum omni dominio et singulis suis pertinenciis pacifice regendam possidendam et ipsam cum ipso agro ac molendino predictis fratribus et dominis in Altouado presentibus resignantes. Precipimusque virtute presencium seriose, ut de prescripto censu sex sexagene grossorum Pragensium fratribus pro cappis subtilibus, in quibus fratres missas peragunt, et quinquaginta grossi fratribus prefatis in die anniuersarii nostri videlicet Petri predicti de Rosennberch pro prandii pitancia singulis annis perpetue assignentur, in eodem nostro anniuersario quadraginta grossos in paruam monetam mutatos infirmis et egenis in hospitali et eorum familiaribus ibidem per duos denarios tribuentes, residuum inter alios pauperes diuidant cum caritate. Ceterum de residuis censibus vnam lampadem in capella sancti Johannis ewangeliste diei et noctis tempore sine intermissione ardentem, et si non sufficerent, tunc de pecuniis prefate pitancie supplentes perpetuo tempore volumus procurari. Nos vero Vlricus et Henricus de Rosennbergh, si nos per mortem aut liberam resignacionem, quod diu dominus auertere dignetur, predictorum fratrum nostrorum bona possidere et occupare contingat, tunc promittimus bona fide et sine fraude, spondemus etiam sub fidei iuramento, quod prefatis fratribus nostris, dum in humanis agerent, ad sanctam prestitimus crucem, omnia premissa rata atque firma inuiolabiliter obseruare. Harum testimonio litterarum quibus sigilla nostra cum prescriptorum fratrum nostrorum sigillis in robur de nostra certa sciencia presentibus sunt appensa. Sub anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo quarto die sancti Wenczeslay.
Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 190-191
Places
- O. AO.
Vyšší Brod, OCist, Urkunden (1173-1846) 1384 IX 28, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-KAVB/VYBRO/1384_IX_28/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success