useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 997
Signature: 997
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. leden 1284, Praha
Václav II., král český, potvrzuje zlatokorunskému klášteru darování města Netolic Přemyslem II.
Source Regest: 
Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
 

orig.ano
Current repository
Národní archiv Praha

1 pečeť přivěšená na hedvábných nitích
Material: pergamen
    Graphics: 
    x
    Wencezlaus dei gratia dominus et haeres regni Boemiae et marchionatus Moraviae. Si cunctos decet principes praedecessorum suorum quibus nulla propinquitatis astringuntur linea, voluntatem firmiter observare, multo magis illos decet suorum maiorum vota cum effectu inviolabilis observantiae prosequi, qui non alienis fortunae suffragio, sed parentibus naturae ac legis inperio (sic) ut sui succedere dinoscuntur haeredes. Per hoc igitur privilegium noscat tam praesens aetas quam successura posteritas futurorum, quod nos beneplacitum olim domini O. incliti quondam regis Boemiae patris nostri observare atque observari facere cupientes, donationem civitatis Notalitz cum villis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarum decursibus, rubetis, agris, cultis et incultis, exstirpationibus factis et faciendis, et demum cum omnibus iuribus et attinentiis dictarum civitatis et villarum tam nunc sitarum quam in posterum in praediis vel exstirpationibus ad eamdem civitatem spectantibus situandarum seu ponendarum, quam dictus pater noster fecit claustro Sanctae Coronae, quod ipse fundavit, ratam et gratam habentes, praesenti privilegio confirmamus; et privilegiantes eandem donationem omni libertatis et immunitatis privilegio. Eximimus dictam civitatem Notalicensem cum omnibus et singulis supradictis ad eamdem civitatem spectantibus ab omni exactione et vexatione iudicum, monetariorum, theloneariorum et qualibet violentorum infestatione, nec non et a violentia personae cuiuslibet, cuiuscunque conditionis existat, et quod propter aliquam culpam nullus ex hominibus in praefatis civitate aut villis residentibus citari vel trahi debeat aut valeat ad iudicium vel coram alio conveniri nisi ad Pragense iudicium coram nobis aut beneficiariis Pragensibus in ipsa Praga vel coram iudice dicti claustri, et omnino dictas civitatem, villas et ipsarum attinentia gaudere volumus qualibet immunitate, qua olim praefatus pater noster gaudere voluit dictum claustrum, prout in ipsius claustri fundationis privilegio plenius continetur. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum praesens privilegium fieri et sigillis nostris fecimus communiri. Datum Pragae per manus magistri Welizlai Pragensis et Wissegradensis canonici, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, quarto Idus Januarii, duodecimae indictionis.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 31-32
    Editions
    • CIM IV.1 č. 9, s. 21-23


    Languagelatinsky
    Places
    • Praha
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.