useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0257
Signature: 0257
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
968, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps, mense september duodecima inditione. hideo que ego boso, qui littusum vocatur filius quondam framperti, dum a grabissima infirmitate sum deprehensus, unde nisi si dibina misericordia mihi non hocviaberit, cizius ab ac luce uius seculi puto vitam finire; set tamen plenam profiteor me habere mentem et recte loquere valuit, cogitabit enim que dei sunt iudicia et humano hordo decurrit, ne subito preoccupet me mors, et rebus et causam meam iniudicatam relinquam. primitus quidem iudico adque statuo, ut si iaquinta uxore mea casta lectum meum custodierit et non nupserit, habeas unaque cum filiis nostris ad suam potestatem laborandi et frugiandi nomine, et regendi et gubernandi casis et omnis mea rebus stabile et mobile uniter adque communiter ipsa cum flliis nostris permanendi et abitandi, et regendi et gubernandi, dum ipsis filiis nostri pervenerint ad legitimam etatem; et a quo ipsi filii nostris pervenerint ad legitimam etatem et non comvenerit se uniter permanendi ad uno convibio, ipsa nominata iaquinta uxor mea habeas et deteneas ad suam potestatem vibendi nomine super suum morgincap media omnis rebus mea stabile et mobile et casis meis, scepto quantum modo ego in aliis partibus iudico, nam illo aliut totum habeas medietatem vibendi nomine, dum lectum meum custodierit et non nupserit; si autem ipsa iaquinta uxore mea nupserit aut mortua fuerit, ipso vibendum rebertas ad potestatem de meis heredibus. hiterum iudico, ut filie nostre infantule nomine malsenda et letitia pervenerint ad legitimam etatem, habeas ipsa uxore mea ad suam potestatem inclita sortionem meam de terra cum arbustis que dicitur ad campu da alberone, et frugium exinde tollere et de ipso frugium parare serra ad ipse filie nostre, qualiter potuerit; et ubi ipse filie nostre pervenerint ad legitimam etatem et ad maritum ambulaberit, deant earum ipsi filii nostri mascolini, qui illis diebus fuerint, per unam quoque de ipsa fine ana quattuor solidos de tari voni, ut inter ambe compliant hocto solidi de tari ana quattuor tari voni per solidum. et si forsitans ipsi filii nostri ipsi solidi ipsarum filie nostre dare noluerit, habeant ipse filie nostre trasactibum ipsa rebus mea de predicto locum campu, qui dicitur alberona, et illarum heredes faciendum exinde omnia quod voluerit, absque cuiuscumque contrarietatem vel requisitione, et ipsis filiis et heredes meas omni tempore illut earum vel ad ilarum heredes defenset da omnis homines omnique partibus: si forsitans unam ex ipsa filie nostre antequam ad maritum ambulaberit, mortua fuerit, tunc eius sortione illius que fuerit defuncta, rebertas ad potestatem de ipsis filiis et heredibus meis. simulque et iudico, ut si de hanc infirmitate fuerit defunctus, venumdetur medietatem meam de una ienca, quod commune habeo cum leone cognato meus, et sella mea cum frenu et paraturia sua et una spata, et pretium, quod exinde tulerit, distribuat pro anima mea, et unum de una butte plena badat pro anima mea, et iohannes genero nostrum unaque cum gaita filia nostra uxore eius hamodo habeas firmiter illis et illorum heredes medium ortum meum, quod habeo iusta ipso castello infra hec finis: de due partis fine bia pulbica, et de una parte fine de heredes ragi clerici, et de alia parte fine nostra, sicut pariete discernit, et exiente in ipsa bia infra hec finis, de quantum per successione mihi ibidem habere pertinuit et per meam parationem, de totum habeas ipse iohannes et ipsa uxore eius et illorum heredes medietatem, simulque et habeas unum aplittu de terra nostra, quod cum germanis et sortifices meos habeo coniunctum ad ipso muro de ipso castello. ideo qualem sortionem ibi habere visus sum, habeas inde ipse iohannes cum ipsa uxore sua et illorum heredes omni tempore firmiter inclitum unum applittum cum inclita ipsa medietate de predictum ortum omni tempore defensatos per ipsis filiis et herede mea cum vice de biis suis da omnis homines omnique partibus; simulque et iudico ipsius iohanni corcebaldum meum de bambace et unum camiso, et una camisa, et unum pario de brache et calze et subtulari. hec omnia suprascripta iudicabit ipsius iohanni et predicte uxori sue omni tempore firmiter habendum, dominandum, possidendum, omnia et in omnibus exinde faciendum, quod illorum placuerit absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione semper defensatos per filiis et heredibus meis. seu et iudico, ut sortionem mea de terra cum arbustis vitatis, ubi dicitur ad ipsa fosaria, habeas ad frugiandum nomine cicerus, qui fuit libertum ipsius genitori mei, diebus vite sue pro meis salutis anime frugiandi et laborandi, et de ipso frugium faciendum, quod voluerit absque omni contrarietate vel requisitione de filiis et heredibus mei vel cuiqua hominibus ab eorum partibus. ideo hec omnia in eo hordine firmiter disposuit et iudicabi adque preordinare prebidit, ut si mihi mors hebenerit, omni tempore firmiter permanere post meam defunctione. de qua obligo filiis et meis heredibus, ut si quis de hec omnia, quod superius iudicabit adque hordinare prebidit, aliquit contradixerit et remobere quesierit et talia non adimpleberit, qualiter superius legitur, ad compositione siant obligatos filiis et heredibus meis componere homini illi, cui scriptum iste in manu paruerit, quinquaginta solidos costantinos vonos, et omnia, quomodo superius iudicabit et hordinabit, omni tempore firmiter permanead, et per imbitis filiis et heredes meos debead adimplere, sicut superius legitur. et tali hordine te grimoaldus notarius scribere rogabi actum nuceria, quia et interfuistis.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 57-59, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.