Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090005
Signature: 090005
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1065, [Salerno]
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri
quarta indictione. Ante me Petrum iudicem Rolegrima
filia quondam Potonis comitis, que fuerat uxor quondam
Ederradi comitis, coniuncta est cum Landolfo filio
quondam Roffrit comitis, et sicut ipsi Rolegrime congruum
fuit, sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam
donabit ipsi Landolfo integram terram suam cum arboribus
fructiferis, quam ei habere pertinet foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Cerbaricia, quam dixerunt esse per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis
est finis sicut medius limes et sepes discernit et intro
ipsam terram prope ipsam finem recte mensurati passus viginti
quattuor; a parte occidentis est finis media sepes et
intro ipsam terram recte prope eam mensurati passus septuaginta
sex et medius; a parte meridiei similiter finis media
sepes et prope eam intro ipsam terram mensurati passus
viginti octo; a parte orientis aliquantum finis via et
dimittit eam et recte vadit in ipsa parte septemtrionis per
mediam sepem, et intro ipsam terram prope ipsam sepem recte
mensurati passus septuaginta et medius usque priorem finem;
cum omnibus que intro ipsam terram sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut integra
suprascripta donatione qualiter prelegitur sit semper in potestate
ipsius Landolfi et heredum eius et liceat illum et eius heredes
de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem
huius donationis ipsa Rolegrima suscepit ab ipso Landolfo launegilt
secundum Langobardorum regum edictum pelliciam
lineam unam in omni deliberatione sicut inter eos convenit. et
per convenientiam ipsa Rolegrima guadiam ipsi Landolfo
dedit et fideiussorem ei posuit Guaiferium filium
quondam Iohannis comitis filii Maionis, et per ipsam
guadiam ipsa Rolegrima obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi Landolfo et illius heredibus integrum
illud quod ei sicut suprascriptum est donabit ab omnibus hominibus.
quod si ipsa Rolegrima et suos heredes suprascriptum
donationem sicut suprascriptum est ipsi Landolfo et illius heredibus
minime defendere potuerint, tunc, sicut in prescripto
Langobardorum regum edicto de dono et subscepto launegilt
continetur, ita ipsa Rolegrima et suos heredes ipsi Landolfo
et illius heredibus adimpleant. et ipsa Rolegrima prebuit ei licentiam
ut, quando ipse Landolfus et suos heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint,
et si sicut superius scriptum est ipsa Rolegrima et suos
heredes ipsi Landolfo et illius heredibus non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere ipsi Landolfo et illius heredibus quinquaginta
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum
est adimplere. tantum amodo et dum ipsa Rolegrima vixerit
integra suprascripta terra per suprascriptas fines et mensuras
usufruendi nomine teneat, ut omne fruges et fructus
et quicquit de ea dum vixerit tollere et habere potuerit, totum
illud ipsa Rolegrima sibi habeat et faciat de eo quod voluerit.
suprascripta fecit ipsa Rolegrima cum voluntate Aldemarii
clerici filii quondam Landemarii comitis et Maraldi
filii quondam Landolfi comitis mundoalt sui. Et taliter tibi
Iohanni notario qui interfuisti scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 17-18, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090005, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090005/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success