useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXXVIII
Signature: MCCCLXXXVIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1065
  
x
+ In nomine domini, vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense februario, tertia indictione. Ante me siconem comitem et iudicem iaquintus filius quondam madelmi, et adelarius filius quondam romoaldi coniuncti sunt cum stefano amalfitano filio quondam iohannis qui dicebatur da lu valneu. Et sicut ipsis iaquinto et adelario congruum fuit bona eorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam vendiderunt ipsi stefano integram terram vacuam illorum foris hanc salernitanam civitatem de loco transboneia ubi proprio lempe vocatur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte occidentis finis vallone, et passi quadraginta sex per quod via decurrit: A parte meridiei, et passi quinquaginta duo. Et est ibi lata ista terra rectum in parte septentrionis usque finem aliorum passi quadraginta duo. Et ab ipsis quinquaginta duo passi vadit in partem quasi septentrionis usque via puplica passi septuaginta. Ab ipsa parte septentrionis est finis aliorum, passi quinquaginta usque ubi completi sunt ipsi quadraginta duo passi. et abinde descendit iuxta ipsam finem aliorum usque ipsa via qua ducit per ipsum vallonem passi triginta sex cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis. Ea ratione, ut integra ipsa venditio, qualiter suprascriptum est, semper sit in potestate ipsius stefani et heredum eius, et liceat illum et suos heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem uius venditionis ipsi iaquintus et adelarius susceperunt ab ipso stefano statutum pretium auri tarenos sexaginta quattuor in omni deliveratione, sicut inter eos convenit. Et per convenientiam ipsi iaquintus et adelarius guadiam ipsi stefano dederunt et fideiussorem ei posuerunt dumnellum filium quondam iaquinti. Et per ipsam guadiam ipsi iaquintus et adelarius obligaverunt se et illorum heredes semper defendere ipsi stefano et illius heredibus integrum illud quod ei, sicut suprascriptum est, vendiderunt, ab omnibus hominibus. Et tribuerunt ei licentiam, ut quando ipse stefanus et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi iaquintus et adelarius et illorum heredes ipsi stefano et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et eorum heredes componere ipsi stefano et illius heredibus triginta auri solidos costantinos, et ut suprascriptum est, adimplere. quod autem superius disturvatum est, legitur vallone. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.