Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090069
Signature: 090069
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1069, Amalfi
x
+ In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi.
Temporibus domni Sergii gloriosi ducis anno septimo decimo
post eius recuperationem et primo anno domni Iohannis
gloriosi ducis filii eius, medio mense ianuario indictione
septima, Amalfi. Certum est me Petrus filius Amori Nuceresi,
qui sum modo commanentis in Fonti, a presenti die
prumtissima volumtate scribere et firmare visus sum vobis
domno Leoni filio domni Iohannis de Constantino de
Lupino de Constantino de Leone comite et domne Marie
iugalie hanc chartam similem de ipsa quod vos michi
scribere fecistis pro eo quod tradidistis et assignastis nobis
plenarium et integrum ipsum insertetum vestrum vacuum et
plenum quod habetis in Fonti positum, in locum qui dicitur
Aqua Putida, cum via sua et omnia sua pertinentia, unde
nichil nobis exinde exceptuastis, in ea videlicet ratione ut a
die presenti inpiciamus ipsos tigillos inserare de ipsa zenzala,
et ipso bacuum pastinemus at zappam, et impleamus eos
de tigillis, et similiter insurculemus eos de ipsa zenzala, talemque
curam exinde habere debeamus ut amodo et usque at
completis annis decem habeamus eos totum pastinatum et
presumatque insurculatum at legitimum frugium atducendum,
ut pareat apud bonis hominibus et iam, ubi factum et completum
eos habuerimus in suprascripto constituto, iam ab
inde in antea pertenere eos debeamus nos et nostri heredes
de generatione in generatione usque in sempiternum, semper
exinde curam et certamen habeamus, ut Domino auxiliante
proficiat. et a die presenti castanee vel zenzale, quod ibidem
Dominus dederit, nos eas colligere debeamus et siccare, et dividere
eas debeamus nos et nostri heredes vobiscum et cum
vestris heredibus per medietatem sicce at gratem, et ipsa medietate
vestra nos vobis eas deponamus iusu at mare, et demus
vobis omni annue ipsa sabbatatica, sicut consuetudo est,
et neque vos neque homo vester nobis ibidem virtutem vel
inbasionem non faciatis, set vindicetis nobis eos ab omnibus
hominibus. verumtamen, quod si eos factum et completum
non habuerimus in suprascripto constituto, qualiter superius
legitur, et ipsam legem vestram vobis completam non dederimus,
iactetis nos exinde vacuos et faciam vobis iustitiam, sicut
lex fuerit. quod si nos bene laborando et certando in
predicto zenzaleto, et ipsam legem vestram completam vobis
dando, qualiter superius legitur, et volueritis nos exinde iactare,
demus vobis exinde medietatem. qui autem de nobis
ambarum partes contra hanc chartam benire presumserit,
componat at partem que firmam steterit auri solidorum libra
una byzantina et hec charta sit firma im perpetuum;
et reclaramus ut ipsa medietate vestra de predicte zenzale
nos vobis exinde adducamus hic, et vos nobis exinde detis
ipso in naulo, quia sic nobis stetit.
+ Ego Leo filius Mansonis de Leone Galloppi testis sum.
+ Ego Gregorius filius Leonis de Sergio testis sum.
+ Ego Pulcharus filius Mauri comitis testis sum.
+ Ego Iohannes scriba filius Sergii scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 207-208, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Amalfi
Codex Diplomaticus Cavensis 090069, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090069/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success