Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090082
Signature: 090082
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1069, [Salerno]
x
+ In nomine Domini. Vicesimo octabo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense nobembri
octaba indictione. Ante me Petrum iudicem Policarpus
Grecus filius quondam Constantini coniunctus est cum
Theophilo sacer monacho et abbate monasterii Beati confessoris
adque pontificis Nikolay, quod construnctum est foris
hanc Salernitanam civitatem ubi Gallucanta et Petralena dicitur,
et per ipsum Policarpum ostensa est una cartula ... .
Qua cum ostensa fuit, ipse Policarpus confitebat se grabiter
deliquisse set memor dominicis dictis quibus dignatus
est dicere: æNolo mortem peccatoris set ut conbertatur et vibatæ,
ideo, sicut ei congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam,
per hanc cartulam optulit domino et salbatoris
nostri Iesu Christi, dum ydonei interessent homines et in
predicto monasterio Beati confessoris adque pontificis Nikolay,
totum et integrum illud quod ipse Iohannes eidem Policarpo
venumdederat sicut suprascripta cartula continet, cum
omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis et
cum vice de ipsa curte et via sua et cum suprascripta cartula.
ea ratione ut integrum illud quod ipse Policarpus in iamdicto
monasterio optulit, ut dictum est, semper maneat
in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partis suprascripti
monasterii, et liceat ipsum abbatem et successores
eius et partes suprascripti monasterii de eo facere quod
voluerint. tantum, si ipse Policarpus Domino auxiliante in eodem
monasterio sub abbatis regula se consecraberit et abbates
et pars eiusdem monasterii eidem Policarpo iustam necessitatem
non tribuerint, tunc ipse Policarpus integrum illud
quod in eodem monasterio optulit ut dictum est usufruendi
nomine teneat dum vivus fuerit et quodcumque tributum
et dationem per annum exinde tollere et habere potuerit,
totum illud sibi habeat faciendum quod voluerit. et per convenientiam
ipse Policarpus guadiam eidem abbati pro parte
suprascripti monasterii dedit et fideiussorem ei pro ipsius
monasterii parte posuit Philippum Grecum filium
quondam Nikolay Greci, et per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes semper defendere ipsi abbati et successoribus
eius et partibus suprascripti monasterii integrum illud
quod in eodem monasterio optulit ut dictum est ab omnibus
hominibus. ea ratione ut quando ipse abbas et suos successores
et partes suprascripti monasterii ipsum Policarpum
et eius heredes defensores de eo habere quesierint, per omnes
vices ipse abbas et suos successores et pars iamdicti monasterii
dent ipsi Policarpo et eius heredibus suprascriptam
cartulam rationaviliter salbam abendam per omnes vices diebus
sexaginta, et tunc per omnes vices ipse Policarpus et
suos heredes integrum illud ipsi abbati et successoribus eius
et parti suprascripti monasterii defendant sicut suprascriptum
est; et post completos ipsos dies per omnes vices ipse
Policarpus et suos heredes cartulam ipsam salbam qualem eis
data fuerit ipsi abbati et successoribus eius et partibus suprascripti
monasterii reddant. et ipse Policarpus tribuit ei licentiam
ut, quando ipse abbas et suos successores et pars
iamdicti monasterii voluerint, potestatem habeant illud per
se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et
rationibus quas de eo ostenderint; et si sicut superius scriptum
est ipse Policarpus et suos heredes ipsi abbati et successoribus
eius et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes componere ipsi abbati eiusque successoribus et
partibus suprascripti monasterii quinquaginta auri solidos
constantinatos; tantum ipse Policarpus teneat illud quod in
eadem ecclesia ut dictum est optulit in omni hordine et ratione
sicut suprascriptum est, et ipsum monasterium est
pertinens heredum quondam Adelberti comitis. et duas cartulas
unius tenoris, hanc pro parte suprascripti monasterii
et alteram pro parte ipsius Policarpi tibi Iohanni notario
qui interfuisti scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Amatus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 238-241, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090082, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090082/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success