useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090093
Signature: 090093
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1070, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio octaba indictione. Ante me Iohannem iudicem Iaquintus filius quondam Madelmi coniunctus est cum Iohanne Atrianensi qui cognominatus est Spiczacanzone filio quondam Mastali Atrianensis et cum Ursone cognomento Capharello filio quondam Sergii castaldei, et ipse Iaquintus, sicut ei congruum fuit, sua voluntate, per convenentiam, per hanc cartulam tradidit ipsis Iohanni et Ursoni, tamen ipsi Ursoni pro parte sua et Pulxene uxoris sue filie quondam Alferii, de terris suis cum silbis, quas ei habere pertinet foris hac civitate in loco Transboneia, integram unam peciam de terra cum silba ubi proprio Aqua Marculi dicitur, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei est finis via que ducit inter hanc et altera terra cum silba pertinente Ademarii germani ipsius Iaquinti et per eam mensurati passus septuaginta quattuor; a parte orientis est finis illud quod ex eadem terra ipsi Iaquinto remanet, qualiter ascendit per medium lumbone et per eum mensurati passus triginta septem; a parte septemtrionis similiter est finis illud quod de eadem terra ut dictum est ipsi Iaquinto remanet et passus alii septuaginta quattuor; a parte occidentis est finis altera terra cum silba de qua medietatem ipsi Iohanni et medietatem ipsis Ursoni et Pulxene est pertinentem et passus alii triginta septem, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut integram medietatem de tota suprascripta traditione qualiter prescriptum est semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. altera vero medietate de ea semper maneat in potestate ipsorum Ursoni et Pulxene et heredum eorum, et illi et illorum heredes licentiam habeant de ea facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Iaquintus guadiam ipsis Iohanni et Ursoni dedit et fideiussorem eis posuit suprascriptum Ademarium germanum suum filium suprascripti Madelmi; tamen ipse Ursus ipsam guadiam et predictum fideiussorem suscepit pro parte sua et ipsius Pulxene uxoris sue. et per ipsam guadiam obligavit se ipse Iaquintus et suos heredes semper defendere ipsis Iohanni et Ursoni et Pulxene et eorum heredibus integrum illud quod ipsis Iohanni et Ursoni pro sua et ipsius Pulxene parte sicut suprascriptum est tradidit, in ea ratione qualiter prescriptum est ab omnibus hominibus; et tribuit licentiam ut, quando ipsi Iohannes et Ursus et Pulxena et eorum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus et suos heredes ipsis Ursoni et Pulxene et Iohanni et eorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsis Iohanni et Ursoni et Pulxene et eorum heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni notario pro parte ipsius Iohanni scribere precepi, memorans quoniam suprascripta traditio est in eo loco ubi Aqua Marculi et Calcarole dicitur. S. + Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 269-270, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.