Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090097
Signature: 090097
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1070, [Salerno]
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense augusto octaba indictione. Dum coram
presentia domne Gemme principisse filie bone recordationis
Laidulfi comitis, que fuerat uxor benigne memorie
domni Guaimarii principis et ducis genitoris suprascripti
domni nostri Gisulfi, essem ego Sico comes et iudex cum
pluribus hominibus, tunc in eandem presentia per ipsius
domne principisse iussionem ostense sunt tres cartulas et
unum preceptum utili anulo consignatum; ex quibus cartulis
una scripta per Romoaldum notarium septimodecimo
anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi,
mense nobembri duodecima indictione. Qualiter
ante Iohannem iudicem Ursus iudex filius quondam
Iannacii castaldei et Antocia uxor eius filia quondam
Iannacii et Iohannes filius quondam Leonis qui
cognominatus est Furus et Aloara uxor illius filia
quondam Ursi Atrianensis et Grusa filia quondam
Iannacii A[trianensis ... et] uxor Marini fi[lii] quondam
Iannacii qui dictus est da lu Portu coniuncti fuerant
cum Petro clerico filio quondam Iaquinti, et ipse Antocia
et Aloara et Grusa clarificaverant pertinere sibi
portionem in una pecia de terra cum canneto et siiba
et v[acuo] foris [hac] civitate in loco Veteri ista parte
et coniunctam flubii qui Veteri dicitur, super et parvum
longe ab ecclesia Sancti Iohannis que in eodem loco
constructa est; et tota ipsa pecia erat per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: [a parte ...]
eam per latitudinem passus viginti et septem; a
parte occidentis finis ipse flubius et per eum mensurati
passus quadraginta nobem, et in medio erat per
latitudinem passus viginti et quinque et per longitudinem
ab ipso fluvio et usque predictam viam. de suprascripta
vero terra cum canneto et silba et vacuo per
iamdictas fines et mensuras integram medietatem pertinere
dixerant ipsis Aloare et Gruse et de cetera medietate
de quinque partibus tres partes pertinere dixerant
ipsi Antocie. et sicut ipsis Antocie et Aloare et Gruse
congruum fuerat, bona earum voluntate, per ipsam cartulam
venundederant ipsi Petro clerico pro parte ipsius
domne Gemme principisse integrum illud quod
sibi de suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras
pertinere dixerant sicut supra legitur, cum omnibus
que intra illud erant cunctisque eius pertinentiis et cum
vice de ipsa via. ea ratione ut semper fieret in potestate
ipsius domne principisse et heredum eius et illa
et eius heredes licentiam haberent de eo facere quod vellent,
sicut ipsa cartula continet in qua ipse Iohannes
iudex subscriptus est.
Secunda scripta per ipsum Romoaldum notarium
septimodecimo anno principatus suprascripti domni
nostri Gisulfi, mense februario duodecima indictione.
Qualiter in sacro Salernitano palatio, coram presentia
ipsius domne Gemme et mea Siconis comitis et udicis,
Iannacius adulescens filius Iohannis qui cognominatus
est Marcesanus, dum una cum eo ipse pater eius
adesset, clarificaverat sibi pertinere a parte cuiusdam
Vive matris sue de decem partibus unam partem de
tota suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras,
et Lupenus pupillus filius quondam Gemme sororis
ipsius Vive et Mansonis qui dicebatur de Lupineczo,
dum una cum eo Ursus tutor illius filius quondam Marini
et Tande ipsius Lupeni amite adesset, clarificaverat
sibi pertinere de decem partibus aliam unam partem a
parte ipsius genitricis sue de tota suprascripta terra per
suprascriptas fines et mensuras. et ideo ipse pupillus
et iamdictus Iannacius secundum legem venundederant
ipsi domne Gemme principisse integras ipsas duas
partes quas sibi pertinere ex ipsis decem partibus de
tota suprascripta terra clarificaverant sicut suprascriptum
est, cum omnibus que intra eas erant cunctisque earum
pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut
semper sint in potestate ipsius domne principisse et
heredum eius et liceret illam et eius heredes de eo facere
quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua
ego meum nomen propriis subscripseram digitis.
Tertia ... . Cum autem ipse cartule et preceptum fuerunt
ostense et lecte, sicut ipsi domne Gemme principisse
congruum fuit, bona sua voluntate, pro amore omnipotentis
Dei et salutis anime sue, per hanc cartulam optulit Deo et
in monasterio Sancte et individue Trinitatis [quod construnctum
est] foris hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem
in loco Metiliano, in quo domnus Leo venerabilis
abbas preest, totum et integrum illud quod ipse Audoaldus ut
suprascriptum est prefato Guaimario filio suo pro illius parte
tradiderat, et totam et integram suprascriptam terram cum
canneto et silba et vacuo per suprascriptas fines et mensuras,
cum omnibus que intra illud et intra ipsam terram sunt
cunctisque earum pertinentiis et cum vice de ipsa via et de
aliis viis suis et cum suprascripto precepto et iamdictis cartulis.
ea ratione ut semper sint in potestate ipsius domni
abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii
et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et
partem suprascripti monasterii de eo quod ut suprascriptum
est in ipso monasterio optulit facere quod voluerint. et per
convenientiam ipsa domna Gemma cum voluntate ipsius
domni principis et suprascripti Guaimarii et Landolfi et
Guidonis filiorum suorum in quorum mundio est, cum quorum
voluntate omnia que in ac cartula scripta et scribenda
sunt fecit, obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti
monasterii totum et integrum illud quod in eadem monasterio
sicut suprascriptum est optulit ab omnibus hominibus. sic
tamen ut quando ipse domnus abbas et successores suos et
pars ipsius monasterii ipsam domnam Gemmam et eius
heredes defensores de eo habere quesierint, dent eis suprascriptas
cartulas et ipsum preceptum iusta ratione salvas habendas
diebus sexaginta, et per omnes vices illa et eius heredes
integrum illud quod in ipso monasterio optulit ipsi domno
abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii
ab omnibus hominibus sicut suprascriptum est defendant,
et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas
ipsas et iamdictum preceptum quales eis date fuer[int, illis
red]dant; et tribuit ipsa domna Gemma licentiam ut, quando
ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius
monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus [et rationibus
quas de eo osten]derint. et si sicut superius scriptum est
ipsa domna Gemma et suos heredes non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam convenientiam ipsa domna Gemma
[obligavit se] et suos heredes componere ipsi domno
abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii
centum auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. verumtamen quoniam ipsa domna
Gemma, que omnia suprascripta fecit cum voluntate ipsorum
filiorum suorum et cum voluntate Iohannis similiter filii
sue et suprascripti domni Guaimarii, sue potestate reserbavit
integrum usumfructum ex eo quod ut dictum est in ipso
monasterio optulit, ad faciendum ex eo quod voluerit; post
vero suum hobitum ipse ususfructus ad suam redeat proprietatem.
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 297-301, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090097, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090097/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success