useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100007
Signature: 100007
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprili undecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice Landoarius filius quondam Lamberti comitis coniunctus est cum Iohanne filio quondam Landoarii, qui in extremo sue vite monachus fuit; et ipse Landoarius filius quondam suprascripti Lamberti comitis clarificavit se habere una pecia de terra cum querceto et vacuo uno teniente foris hac civitate in loco Iovi ubi Petrarellu dicitur, per fines et mensuras ad passum qui signatum est in columna marmorea atrii Sancti Mathei apostoli huius Salernitani archiepiscopii: a parte orientis finis medio ballone per quod veris tempore aqua decurrit, intus ipsam terram prope ipsum ballonem, mensurati passus quinquaginta quinque et cuvitum unum usque unum terminem; a parte meridiei incipiente ab ipso termine et passus quadraginta et hocto usque alium terminem; et ab ipso alio termine, qui est secundus revolvit in ipsa parte meridiei, passus sex et duas partes unius passus usque alium terminem qui est tertius et ab ipso tertio termine revolvit in ipsa parte occidentis passus quadraginta et unus usque alio termine qui est quartus, et ab ipso quarto termine ab ipsa parte occidentis mensurati in parte septemtrionis passus sexaginta et quattuor; ab ipsa parte septemtrionis finis via publica et per eam secus ipsam terram mensurati passus triginta et unus, et ab ipsa via revolvit in ipsa parte meridiei per finem ipsius Iohannis et consortium eius passus tridecim, et iterum revolvit in ipsa parte orientis similiter per finem ipsius Iohannis et consortium eius passus quadraginta et tres usque suprascripta priore fine. et sicut ipsi Landoario congruum fuit, bona sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Iohanni filio Landoarii integram suprascriptam terram per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum bice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum eius, et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipse Landoarius suscepit ab ipso Iohanne filio Landoarii statutum pretium auri tarenos bonos triginta et duos in omni deliveratione. et per convenientiam ipse Landoarius guadiam ipsi Iohanni filio Landoarii dedit et ei fideiussorem posuit Landolfum comitem filium quondam Landolfi comitis qui et filius fuit quondam Ademarii comitis, et per ipsam guadiam ipse Landoarius obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Iohanni filio Landoarii et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit a parte uxoris sue et ab omnibus hominibus; et tribuit ipsi Iohanni licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, suprascriptam venditionem per se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea hostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Landoarius et eius heredes ipsi Iohanni filio Landoarii et illius heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes conponere ipsi Iohanni filio Landoarii et illius heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui super Rottelgrimus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 22-23, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.