useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100012
Signature: 100012
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iunio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Ademarius filius quondam Madelmi et Blatta que est uxor sua filia quondam *** coniuncti sunt cum Iohanne monacho monasterii Beati confessoris adque pontificis Leonis, quod domnus Leo venerabilis abbas a nobo construxit fundamine foris hanc Salernitanam civitatem in loco Veteri. et ipsi vir et uxor Ademarius et Blatta clarificaverunt sibi comuniter pertinere integram medietatem de tota terra et molino qui edificatum est foris hanc predictam civitatem in eodem loco Veteri in isclis et aqua de fluvio Veteri, prope suprascriptum monasterium et ipsam terram intra quam ipsum molinum edificatum est: a parte orientis coniuncta est ad viam publicam que ducit inter hanc et aliam terram intra quam ipsam monasterium construnctum est et a parte occidentis ad albeum suprascripti fluminis. necnon et clarificaverunt sibi comuniter pertinere medietatem de omnibus isclis et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus pertinentiis ipsi molino pertinentibus; et dixerunt ut de tota ipsa medietate de integra ipsa terra et de ipsa medietate de iamdicto molino qui intro eam construnctum est et de ipsa medietate de omnibus ipsis isclis et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus pertinentiis ipsi molino pertinentibus, quam sibi ut dictum est comuniter clarificaverunt pertinere, quartam partem pertineret ipsi Blatte per suum scriptum morgincaph, ei ab ipso viro suo dato alio die eorum copulationis, et tres partes ipsi Ademario. et volens ipsa Blatta ipsam quarta partem suam sibi ut dictum est de eo pertinentem comuniter cum ipso viro suo venundare, et obserbans ea que in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que res suas comuniter cum ipso viro suo venundare voluerint, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus ipsius Blatte parentibus et in mea et ipsorum parentum presentia ipsa Blatta violentia aliqua se pati non reclamavit nisi bona sua voluntate ipsam quartam partem suam sibi ut dictum est de eo pertinentem se dixit venundare, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stavile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit. hoc ita peracto ipsi vir et uxor, Ademarius et Blatta, sicut eis congruum fuit, bonis eorum voluntatibus, per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii integram ipsam medietatem quam sibi ut dictum est comuniter clarificaverunt pertinere de tota ipsa terra et de iamdicto molino qui intro eam construnctus est et de omnibus ipsis isclis et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus aquis et pertinentiis ipsi molino pertinentibus et totum et integrum alium quod eis ibidem coniunctum habere pertinuit et pertinet, et nichil sibi ibidem coniunctum remansisse dixerunt, cum omnibus intro eandem venditionem habentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores et partes eiusdem monasterii de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter susceperunt ab ipso Iohanne pro parte suprascripti monasterii statutum pretium auri solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum triginta et septem in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor Ademarius et Blatta, tamen ipsa Blatta cum consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, cum cuius consensu et voluntate omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, comuniter guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii dederunt et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt Leonem Atrianensem qui dicitur de Dumnessema filium quondam Ligorii Atrianensis, et per ipsam guadiam obligaverunt se comuniter et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii ut dictum est venundederunt ab omnibus hominibus et partibus, et comuniter tribuerunt ipsi Iohanni monacho licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Ademarius et Blatta, et eorum heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se comuniter et suos heredes componere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta fecit ipse Iohannes monachus per licentiam suprascripti domni abbatis. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 41-43, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.